C A P V T XLVII.
De Quibus quæstui fuerunt ante dictæ Tenebrae.
DE Prætore quodam Romano Cassio, honorificè loquitur aliqui bi Marcus Cicero, quod in Criminibus cognoscendis, ubi Testimonium non erat satis plenum, Accusatorem interrogare solitus esset, Cui bono fecit Reus; id est, quod lucrum, quam Potentiam, aut quam aliam rem cupitam, inde obtinuerit aut conservaverit aut expectaverit. Sentiebat enim homo prudens Malum gratis esse neminem, sed unumquemque facere, quæ volens facit propter aliquod Bonum sibi. Nam inter Præsumpta nullum majus est, neque quod Authorem Criminis ita manifestè arguit, ut à Crimine Vtilitas. Itaque Authores doctrinarum quæ Christianarum Civitatum tranquilitatem jam diu turbaverunt eodem illo Criterio, Cui bono, investigabimus.
Post resurrectionem Servatoris nostri, cum jamjam assensurus esset in cælum, rogaverunt illum Apostoli dicentes, Domine, num hoc tempore restitues regnum Israeli? Dixit autem ad illos, Non est vestrum nostre tempora, sive opportunitates quas Pater in sua ipsius Authoritate statuit. Qui Regnum Dei restitutum dicunt, tunc cum Christus à mortuis resurrexit, Cui bono doctrinam hanc doctrinæ illæ adeo repugnante, tum Ecclesia Romana, tum nonnulli alii vulgo docent? Regnum Dei institutum erat in Iudæis à Deo ipso. In eo Potestatem in Terra summam habebat post Mosem Aaron, & post Aaronem cæteri Sacerdotes summi, suo quisque tempore. Iam quoniam regnum illud à Christo restitendum erat, sequebatur, ut in restituto Rex esset Christus. Itaque Ascendente Christo in cælum sequebatur ut aliqui, regni sui administrationem in terra reliquerit, vel Homini vel Coetui. Manifestum
nifestum ergò erat illum, qui administrationem hanc obtineret, eandem habiturum esse quam habuerant Sacerdotes Summi Aaron & Successores ejus in populo Israelitico, id est, Potestatem Regiam & Summam. Atque hoc bonum illud est, propter quod doctrina illa Ecclesiae Romanae inventa est; bonum quo nullum in terris majus esse dicitur. Tenebrosum ergo hanc doctrinam primi infuderunt Ecclesiae Pontifices Romanae, quae docerentur Cives Christiani, quoties inter Reges & Papam oriretur controversia, neglectis suorum Regum Imperatis, Papae obedere.
Quod eidem doceant Papam in Articulis Fidei definiendis non posse errare, eodem tendit.
Quod Episcopus Romanus solus Potestatem suam Iure Divino immediato exerceat, cæteri Iure ab illo derivato, eodem tendit. Eodem etiam tendit quod Clericorum, Monachorum, & Fratrum in omni loco à poenis Legum Civilium eximantur.
Ex eadem doctrina, nimirum quod Sacerdotes sint eodem Iure quo Aaron, poscunt sibi & Levitis suis in Civitatibus Christianis Iure Divino Decimas.
Quod Matrimonium Sacramentum esse dicant, eo tendit, ut Iudices sint in questione de Matrimonio legitimo, & per consequens de Successione ad Regna hereditaria.
A Confessione Auriculari Consilia Regum & Magnatum explorare possunt, & aliquando explorant.
A Canonizatione eorum hominum, quorum opera in Potestate sua augenda vel conservanda egregia usi sunt, animos imperitorum Christianorum in Reges suos utque ad necem aliquando accunt.
Per doctrinam Purgatorii & Iustificationis per Opera externa, & Indulgentiarum, Clerici, id est, Pontificis Romani subditi sumptu Regum nutriuntur.
Per Exorcismos & cæteram Demonologiam populos terrent.
Postremò, per doctrinas humanas, Metaphysicam, Ethicam & Politicam Aristotelis, per distinctiones frivolas, Sermonem obscurum, & voces barbaras, tenebras jam inducetas reddunt speissiores, & ipsis Principibus quando volunt palpabiles. Palparunt autem primi Germani, deinde Angli.
Postquam enim communiter creditum esset, eandem esse Potestatem Papae in populo Christiano, quam habuerunt Aaron & cæteri Sacerdotes Summi in populo Israelitico, Ambitio de Functionibus Ecclesiasticis (præcipue de Papatu) obtinendis, & eorum qui obtinuerunt Fastus, eosque paulatim crevit, & conspicuus factus est,
ut omnem serè sui reverentiam veram & Pastoralis Functioni debitam perdidierint.
Nam à quo tempore Episcopus Romanus pro Episcopo Universali habitus esset, Hierarchia Romana non ineptè comparari potuit Fabulæ, quæ in Anglia inter Mulieres vetulas, ut pueros, & viros ex plebe rudiores pervagabatur, de Lemuribus, id est, de Umbris sive Spectris, & nocturnis eorum facinoribus.
Cogitantibus enim Dominii tanti Ecclesiastici originem, quid aliud videri potuit Papatus nisi Imperii illius Romani ingentis, ingens spectrum, Sepulchro Imperii desunti coronatum insidens?
Etiam Sermo quo utuntur in Cultu Dei publico, qui nullius tunc Gentis proprius erat, quid aliud erat, quam linguæ Latinae veteris Imago?
Lemures per omnes Gentes unicum & universalem habuisset dicuntur Regem, cui nomen dederunt' (ex historia ficta de gestis Hugonis Burdegalensis) Oberonem. Ecclesiastici etiam cujuscunque Civitatis Cives sunt, unum & universalem Regem agnoscunt Papam Romanum.
Lemures Spiritus sunt; Ecclesiastici etiam appellant sese Spirituales. Lemures, Tenebras, Solitudines, Sepulchreta incolunt. Similiter Ecclesiastici, in Obscuritate Doctrinarum, in Monasteriis, Ecclesias, & Coemiteriis ambulabant.
Ecclesiastici virtute Aquæ Benedictæ in quocunque loco posuissent Ecclesias suas, locum illum fecerunt ut esset Vrbs, id est, Imperii Sedes. Ita quoque in fabula est habuisse Lemures Castella sua quaedam Incantata, & Spiritus quosdam Gigantæos qui in Regionibus circumvicinis dominabantur.
Lemures, si quid mali fecissent, comprehendi & sisti ad Tribunalia Civilia non potuerunt. Ita etiam Ecclesiastici criminum Rei à Tribunalibus Civilibus sublati evanescebant.
Ecclesiastici per Incantationes quasdam, ex Metaphysicis & Miraculis confectas, usum Rationis naturalis Adolescentibus adimere consueverunt, eo fine, ut jussis suis cœci obtemperarent. Ita etiam dicuntur in Fabula Lemures, Pueris ex cunabulis sublatis, alios illorum vice supponere, Fatuos quidem, sed promptos ad nequitiam.
In qua Officina sive Operatorio Incantamenta sua conficiunt Lemures non est dictum in Fabula. Ecclesiastics autem Operatoria fuerunt, quas ipsi sua Authoritate sibi erexerunt Universitates.
Lemures quoties alicui irascerentur, mittere dicebantur ex suo numero aliquem qui illum suggillaret. Ecclesiastici item si Civitati vel
Regialicui succenseant, subditos suos Superstitiosos, & Incantatos immittebant qui Seditione illum suggillarent, etiam aliquando Principes faciebant ut alter suggillaret alterum.
Neque Lemures neque Clerici uxores ducunt.
Ecclesiastici de Decimis, & Imperitorum hominum quibus terrori sunt Donationibus Cremorem terrae accipiunt; quemadmodum in fabula dicuntur Lemures Cremorem Laetis ligurire.
In Regno Lemurum, qualis sit Moneta, non reperitur in Historia; Ecclesiasticorum autem Moneta quam accipiunt, eadem quidem est cum Moneta Laicorum; sed quam solvunt, Canonizationes, Indulgentiae, & Missae sunt.
Lemures, praeterquam in metu, & Phantasia hominum Imperitorum existentiam nullam habent. Sic quoque Potestas Papae Spirituallis, (extra suum ipsius Dominium Temporale) in solo metu constitit Excommunicationum.
Neque ergo Henrico 8, & Reginae Elizabethae Potestatem illam ex Anglia ejicere difficile erat. Ejecti autem, & per Missiones Papales, Chinae, Japanae, & Indiae loca arida peragrantes, quis scit an non redituri sint Spiritus illi, vel alii numero plures, & pejores? Non enim Romani soli sunt, qui ad Ecclesiae aspirant regimen, praetendentes jus Divinum.
Tractatum hunc de Potestate Civili & Ecclesiastica ad finem jam perductum cum recognoscerem, nihil in eo inveni neque contra Sentum Scripturae Sacrae, neque contra Leges Patriae meae Civiles, aut Ecclesiasticas. Nam quid potui, cum totius Operis scopus esset unicus, ut demonstrarem, praetextum nullum esse posse, quo Legum violatio excusari possit? A lententiis autem Theologorum singularium multis in locis abiisse me confiteor.
Si cordibus scripissetem (instar Tabularum rasarum) puris, brevior esse potuissem. Suffecissent enim ea pauca, quae sequuntur; Homines sine Lege, propter jus omnium in omnia, mutuis caedibus se ipsos interimere. Leges sine Poenis, & Poenas sine Potestate Summa inutiles esse. Potestatem sine Armis & Opibus in unius Personae manum collatis, Vocem meram neque ad Pacem, neque ad Defensionem Civium, momenti ullius esse; & proinde, Cives omnes, sui (non Imperantium) boni causà ad Rempublicam opibus suis tuendam & confirmandam, quantum possunt, obligari; idque arbitrio illius cui Summam dederint Potestatem. Quae Summa est partis primae & secundae. Deinde, Quoniam in Scripturis Sacris (quarum Lectionem Ecclesia nostra omnibus & permisit & commendavit) Vita æterna & salus singulorum continentur; & unusquisque periculo animae propriae illas legit & libimet ipsi interpretatur; & propterea aequum est, ut Conscientiae eorum non pluribus Fidei Articulis onerentur, quam qui sunt ad Salutem necessarii, Articulos illos, quinam sint, in parte tertia explicavi. Postremò in quarta parte, ne populus à fallis Doctoribus seducerentur, consilia ambitiosa & astuta Adversariorum Ecclesiae Anglicanae patefecit. Hae, inquam, ingeniiis Candidis suffecissent. Sed cum doctrinis contrariis hominum animos jam dudum scribillatos esse scirem, omnia sussius explicanda esse existimavi, & explicui (sed Sermoni Anglico) quantum potui, eo tempore, quo Bellum Civile de Disciplina Ecclesiastica natum in Scotia, per Angliam etiam & Hiberniam ferocissime gerebatur, quando non Episcopis tantum, sed etiam Rege, Lege, Religione à & Honestate sublatis, Perfidia, Cædes, fœdissima scelerata omnia, sed larvata dominabantur; adeò ut si quis ex mundi partibus remotioribus huc appulsius, eorum quae tunc perpatrabantur flagitiorum spectator fuisset, Iustitiae Divinae sensum in his locis nullum omnino tunc fuisse, pro certo habuissest. Doctrina ergo haec mea parum tunc profuit, parum inquam, sed tamen aliquid. Sperabam autem Bello extincto profuturam esse postea. Vicerunt Democratici, & Democratiam constituerunt; sed eandem (tantorum suorum scelerum mercedem) subito amiserunt. Angliam Scotiam, Hiberniam unum Tyrannus occupavit, & prudentiam corum Democraticam tam Laicorum quam Ecclesiasticorum confusat vit. Populus Bello fatigatus ipsos contempsit, non minus quam ante admiratus est. Restituto denique Rege legitimo, Veniam petierunt (id est stultitiam suam agnoverunt.) Venia data est, idque (ne sceleribus suis à bonis distinguèrentur) per Amnestiam universalem. Quis credat Principia illa Seditiosa non jam deleta esse omnia, aut, praeter Democraticos esse quemquam, qui doctrinam tam Pacificam quam haec est abolitam esse cuperet? Quod ne accidat, eandem Latinè extare volui. Video enim dissensiones hominum de Opinionibus & praestantiâ ingenii tolli armis non posse. Mala hujusmodi, quo modo nata, eodem extinguenda sunt. Animi Civium à Politicæ, & Philosophiae Etnicæ Scriptoribus infecti paulatim fuerant. Itaque atramentum illud Democraticum, praedicando, scribendo disputando cluendum est Id quâ aliter fieri possit, nisi ab Universitatibus, non intelligo. Quantam ergo operam olim Potestati Pontificiae praestiterunt, tantam post hac impendant Potestati Regiæ vindicandæ. Omnes interea operam demus, ne per discordias intestinas nos opprimi ab externo hoste patiamur universos.
APPENDIX
AD
LEVIATHAN.
CAPVT I.
De Symbolo Niceno.
A. Explica mihi quæso Symbolum Nicenum, non dico, ut res ipsas animo comprehendam, sed ut verba Fidei ita intelligam ut consentanea sunt Scripturis Sacris, & primo hæc verba [Credo in unum Deum Patrem Omnipotentem Factorem Coeli & Terræ, atque visibilium omnium & invisibilium.] Et primò quid est illud, Credo in, vel Graecum μείνω εἰς? Nam apud authores Graecos non memini me alibi illam phrasim reperisse. Lego Credo alicui μείνω πν'; Credo ita esse, vel μείνω ἐντως εἰναὶ.
B. Propria est illa vox consentientium in articulos. Nam praepositio ἐν significat inter alia ἐντεναι, ut quando dicitur μείνω ἐν θεὸν πατέρες &c. si pro θεὸν &c. ponetur τὸν, idem estet quod credo hunc usque live haetennus. Significat ergo praepositio ἐν determinacionem articulorum credendorum, nempe quousque cum Concilio consentiunt subscriptores. Mirum igitur videri non debet, si extra confessionem Fidei phrasim illam non legisti. Eadem enim est ac si te credere diceres: Deum esse, eundemque Vnum esse, Patrem esse, Omnipotentem esse, & sic de cæteris. Legitur etiam credo in Evangelio, id est credo Evangelio, id est praedicatoribus Evangelii; sed ibi Graecum non est ἐν, sed ἐν.
A. Deus est Pater, Deus est Omnipotens &c. sunt (ut loquuntur Dialectici) propositiones. Habent enim sua Subjecta & Prædicata, & aperte in illis Deo nomen aliquod attribuitur, sed in affirmatione hac Deus est, quod nomen Deo attributum sit, non intelligo. Non enim puto dici posse, quod Deus est, est, & frustra dicitur, Deus est Deus.
B. Cum dicitur Deus est, vox est est verbum Substantiale, includens tum copulam tum prædicatum, tum apud Graecos tum apud Latinos.
Itaque illud Deus est, significat idem quod Deus existit, id est (resoluto verbo substantivo) Deus est ens, sive o ὄν, id est reale aliquid, non merum Phantasma, quale est, quod vocatur Spectrum, vel quales colebantur à gentibus Dæmones, & ab Apostolo S. Paulo, Nihil.
A. Memini quidem ab Apostolo Idola vocari Nihil, non autem Dæmonia sic vocari.
B. Putasne ea Simulachra aurea, eburnea, lignea, an non potius Dæmonia, quæ sub illis colebantur, vocata esse Nihil? Præterea Idolum propriè est Phantasma, nimirum Idea, Imago rei, non res ipsa; ad quas Ideas Simulachra sua faciebant Graeci. Nam Deorum suorum Ideas sive Imagines raro sumpserunt à Simulachris. Distinguitur etiam Deus per vocem illam Ens, à nominibus. Aliud enim est res homo, aliud nomen homo. Præterea sciendum est, quod vox est, ut usurpatur à Latinis, & Graecis ad copulam in propositionibus, Hebræis omnino ignota erat. Itaque utebantur semper verbo substantivo, & vice copulae in omni affirmatione ad significandam (quam dialectici vocant) Prædicationem, nomen nomini solummodo adjungebant. Latinis autem & Graecis copula est, non est Verbum, sed Conjunction; & ut significat nomina, inter quæ interponitur esse nomina diversarum rerum, ita conjunction est, significat nomina inter quæ interponitur esse nomina rei ejusdem. Iraque ea nomina quæ à copula est derivantur, ut essentia, enitas, esse, Hebræi habere non potuerunt, nec illis æquivalentia. Latinè dicitur Terra erat vacua; Hebraicè Terra existens vacua, ubi ab homine Latino non audiebatur erat, sed [erat] aliquid existens.
A. Quid credendum est per vocem hanc [Creator]? Anne Mundum hunc è nihilo factum esse?
B. Certè ex nihilo; non ut, Aristoteles ex materia præexistente. Expressè enim dictum est in Scripturis Sacris, omnia facta esse ex nihilo. Etiam Aristoteles, qui Mundum dicit esse Æternum, libimetipsi contradicit. Materia enim non dicitur, nisi de qua aliquid factum est. Symbolum ergo hoc dicit, Deum factorem esse omnium rerum ex nihilo; & quod sequitur, sua vi habet ut existat, non ab alio; & proinde etiam existit ab æterno; & quia non sit, qui Deo dedit ut existeret, nihil etiam erit quod ipsum faciet non existere. Est ergo Deus ab æterno & in æternum. Quæ vero creata sunt, non sunt ab æterno, quia creata, in æternum autem erunt, qua forma & specie vult Deus, nam coelum & terra renovabantur, & quamquam mundus conflagrabit, non tamen annihilabitur, sed permanebunt entia, Realia. Deus autem qui neque ab alio, neque à se factus est, non potest mutari neque Metamorphosem pati, neque à se, neque ab alio, sed est Immutabilis & (sine mixtione illa Aristotelica) Simplicissimus. Quae omnia attributa Simplex, Immutabilis, Aeternus, sicut ex verbis Symboli deducuntur, ita de Deo in Scripturis Sacris expressis verbis praedicantur.
A. [Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum.] Cur necesse erat dicere Vnigenitum?
B. Quia erant eo tempore Haeretici, qui docebant Christum non esse Filium Dei genitum, sed adoptivum; alii etiam erant, qui docebant Christum alio sensu in Scripturis Sacris vocari Filium Dei, quam quo fideles omnes ita appellantur. Cum tamen in Scripturis Sacris expressè & passim dicitur tum genitus, tum Deus a Patre natus ante omnia secula, & propterea credi debet Christum esse Deum de Deo, Lumen de Lumine; verum Deum de vero Deo, genitum non factum.
A. Quænam est differentia inter genitum & factum?
B. Per factum intelligimus factum a Deo ex nihilo, id est Creaturam. Quanquam enim animalia dicantur & creata & genita, quando dicuntur creata, intelligitur illud cum relatione ad Deum creatorem, qui in omni genere primum marem & foeminam creavit ex creatura terra. Sed quando dicitur animal esse genitum naturali modo intelligi debet, cum relatione ad prima creata ut materiam; at quando dicitur Christum esse genitum, intelligitur genitum ab ipso Deo Patre de materia Virginis.
A. Quid est [Lumen de Lumine]? Lumen enim, ut mihi videtur, Phantasma est, non res existens. Exempli causa, si inter oculum & candelam vitrum statuas cujus superficies ex multis planis constat certo modo dispositis, multæ tibi videbuntur candelæ. Scimus tamen unicum ibi esse veram candelam; & proinde cæteras omnes meræ esse Phantasmata, Idola, hoc est, ut dicit Sanctus Paulus, Nihil. Neque tamen earum una verior est candela, quam reliquæ quatenus apparent; sed vera candela, quæ principio posita erat, candelarum apparentium tantum nulla est, sed res ipsa, eademque causa illarum omnium imaginum, & propterea ab Aristotele distinguitur a Phantasmate per vocem hypostasis, quasi sub imagine staret res ipsa latitans; quam Graecam vocem Latini ad syllabam verterunt substantiam. Et sic distinguunt tum Graeci tum Latini rem veram in se subsistentem, a Phantasmate, quæ videtur subsistere; nec subsistit, neque est ens. Nonne haec est vera distinctio inter rem ipsam & suam apparentiam?
B. Ita est. Sed Patres Ecclesiae illis temporibus, tum ante tum post Concilium Nicenum in scriptis suis vocem Hypostasis videntur alio modo interpretari, mysterium Trinitatis Christianis omnibus intelligibile reddere cupientes, & illud optimè fieri posse existimabant per similitudinem ignis, luminis, & caloris, quae tria unum esse putaverunt, & ignem quidem ad Patrem, lumen ad Filium, & calorem ad Spiritum Sanctum retulerunt. In qua similitudine congruitas esset fortasse accurata, nisi quod ignis splendor, & calor, substantiae nec sint, nec ipsis Patribus esse visae sint, praesertim Aristotelicis, nisi forte ipse ignis ponatur pro ignito. Homo enim & ignem, & lumen, & calorem extinguit quoties libet; sed ut Agens tam infirmum quam est homo, creaturam veram substantialièm à Deo omnipotente creatam extinguere possit, & in nihilum redigere, nec jubeamur credere, nec credibile est. Itaque quoties comparationem illam adducebant in scriptis propriis Patres ipsi, adjecerunt continuè, non eam ita accipiendam, quasi esset mysterii tanti idonea explicatio; Sed ut, qua nullam potuere invenire meliorem; omnes enim in eo consenserunt incomprehensibilem esse naturam Dei, & Trinitatis, & Angelorum, & (ut addit Athanasius) animae rationalis.
A. Mihi quidem non rectè videntur voluisse mysterium illud explicare. Quid enim aliud est mysterium explicare quam destruere, sive ex mysterio facere non mysterium? Fides enim conversa in Scientiam interit, manentibus sola Spe & Charitate.
B. Lumen ergo de Lumine in Symbolo ponitur, tantum pro adiutorio Fidei cæteris articulis adhibendæ.
A. Sequitur deinceps articulus ille magnus, qui in Ecclesiam antiquam tot turbas intulit, exilia & homicidia. [Consustantialem Patri, per quem omnia facta sunt.]
B. Et quidem verissimus est, verbis apertis declaratus à S. Iohanne cap. 1: In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Verbum erat Deus. Et omnia per ipsum facta sunt.
A. Quid intellexerunt Patres per Verbum?
B. Filium Dei naturalem, sive genitum à Deo, à principio, id est ab æterno.
A. Numquid eo loco Verbum significat vocem aliquam, ut sonum à Deo prolatum?
B. Absit; Patres id passim negant.
A. Quid ergo? Vocem internam, quale est Dei Decretum æternum de condendo mundo & redimendo homine?
B. Nescio de hac re quid senserint Patres, sed putò illos aliter sensisse, nemimum accederent ad doctrinam Stoicorum, quorum (apud Graecos) εἰμαρκέννην, & (apud Latinos) Fatum idem significat quod Decretum aeternum.
A. Quid ergo inquam intelligitur per Verbum apud Patres?
B. Nescio, nisi quod in lingua Sacra Verbum saepe accipiatur pro ipsa re quae Decreta est, vel promissa. Legitur enim saepe in veteri Testamento pro factum est quod Deus promisit, factum est Verbum Dei quod locutus est. Ego vero nemini Scripturam Sacram praeterquam mihi interpretari soleo. Veruntamen si locus S. Iohannis ita intelligendus sit, nihil circa mysterium incarnationis quaerere amplius vellem. Nam si Verbum hoc loco sit illud ipsum, quod decreverat Deus venturum in mundum ad nostram redemptionem, & quod promiserat Deus in Paradiso, Verbum illud non est mera vox, sed vera res, eadem cum Christo. Quomodo autem Factus homo est, inquirere non est meum. Sufficit mihi quod Redemptor meus factus est. Quid enim? Si credam creatae terram & cætera omnia ex nihilo, & hominem ex terra, non credam potuisse naturam assumere humanam, nisi sciam quo modo?
A. [Qui propter nos homines & nostram salutem descendit de coelo; & Incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, & homo factus est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus & sepultus est.] Duae hic sunt difficultates, quarum prima est, quod dictum sit unde descendit, nempe de coelo; non autem dictum est quonque descendit. Scio in Symbolo Apostolorum esse, descendit ad inferos. Sed verba illa locum non definiunt; quia homines etiam respectu coelicularum propriè dicuntur Inseri. Etiam in Scripturis, locus ubi hostes Ecclesiae dicuntur futuri varie vocatur; quandoque Gehenna, aliquando Tenebrae externae, id est extra Ecclesiam Dei, propter lucem Ecclesiae in Goshen, quia una de plagis Ægyptiorum erat Tenebrae; aliquando lacus ignis, cum respectu, puto, ad poenam Sodomitarum & Gomorrhaeorum, & lacum bituminis. Sed de his nondum, quod sciam, quicquam Ecclesia definit. Doctores aliqui locum damnatorum statuerunt cum Bellarmino esse circa centrum terrae, ut scilicet longissime distaret a coelo beatorum; respicientes forte ad vocem S. Petri Graecam παραπλησίων. Et quidem coelum distat a centro terrae longius quam a superficie terrae quantum est totum punctum. Sed non credo credidisse Apostolos Poëtis Ethniciis de loco Tartari; quem Hesiodus tantundem a terra distare facit quantum terra a coelo. Inclus (inquit) novem dies & totidem noctes perpetud de coelo cadens, decimo die attinget terram; totidem autem noctes & dies perpetuos è terra cadens perveniet ad Tartarum die decimo. Virgilius autem distantiam à terra ad Tartarum bis tantum facit, quanta est à cælo ad terram. Cæterum vocem illam ab Apostolo Petro positam esse puto figuratè, quod solet fieri de multis dictiionibus Scripturae Sacrae.
B. Utcunque id sit, de loco damnatorum nihil ab Ecclesia congregata, saltem à nostra haçtenus definitum est.
A. Secunda difficultas est, de eo quod dicitur [Incarnatus est de Spiritu Sancto.] Nam Matth. 1, 20, dicit Angelus ad Iosephum, Qvod in illa genitum est, à Spiritu Sancto est. Quod ita sonat ac si Spiritus Sanctus est Filii genitor, id est Pater.
B. Quid? Nonne Spiritus Dei est Deus, & idem Deus cum Filio & Patre?
A. Quomodo ergo distinguuntur Hypostases?
B. Neque in Symbolo, neque in Scriptura Sacra distinguuntur aut nominantur tres Hypostases.
A. Sed inveniuntur tres Hypostases in Symbolo Athanasii, quae pars est Liturgiæ Anglicanae.
B. In Graeco quidem Hypostasis, in Latino autem & Anglicano Persona est.
A. De vocibus Hypostasis, persona, subsistentia, aliisque multis vocibus tunc interrogabo te cum Symbolum totum explicaveris [& resurrectit tertia die, secundum Scripturas, & ascendit in calum, sedet ad dextram Dei. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos & mortuos, cujus regni non est finis.] Hæc omnia (fateor) in Scripturis sunt, & quidem eodem sensu quo sunt in Symbolo, [ubi sedet ad Dexteram Dei] non intelligo ut de comparatione honoris, sed ut de honore maximo. [Et in Spiritum Sanctum Dominum & vivificatorem, qui ex Patre Filique procedit.] Ostende ex Scripturis Sacris, Spiritum Sanctum esse Dominum & vivificatorem, id est Deum, & quod procedat etiam à Filio.
B. Primo idem Filius Dei dicitur genitus (Matth. 1, 20.) à Spiritu Dei. Deinde dicit Iob. 33, vers. 4, Spiritus Dei fecit me, & (26, vers. 13.) Spiritus Dei creavit caelos. Quod autem procedat tam à Filio, quam à Patre, manifestum est ex eo, quod Christus dicit: ego vobis mittam Paracletum, & ex eo quod cum spiraret in Apostolos dixit, accipite Spiritum Sanctum. Nota illud ex Filio non esse in Symbolo Niceno, quamquam sunt in Symbolo Athanasii, sed addita esse, ut putat Bellarminus, in Concilio Constantinopolitano generali secundo.
A. [Qui cum Patre & Filio simul adoratur & conglorificatur, qui locutus est per Prophetas.] Quare positum est illud conglorificatur?
B. Nescio, sed propter hoc verbum conglorificatur adducor ad credendum Formulam glorificandi Trinitatem, ubi dicitur vel cantatur Gloria Patri & Filio & Spiritui Sancto in Ecclesiae Dei receptas sive aut in tempore illo aut ante.
A. Fortasse. [Et unam Sanctam Catholicam & Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Expecto resurrectionem mortuorum, & vitam venturi seculi.] Cur in Symbolo Apostolico deest illud Vnum Baptisma?
B. Sanctus Cyprianus circiter septuaginta annis ante Concilium Nicenum, Concilium tenuerat Provinciale in Africa Carthaginense, ubi decretum est Haereticos non debere recipi ab Ecclesia, nisi iterum Baptizarentur, quod decretum putò tunc condemnatum esse, cum inserta essent illa verba confiteor unum Baptisma.
A. In Symbolo Apostolico non dicitur Resurrectionem mortuorum, sed resurrectio carnis. Quænam est differentia? Habebuntne mortui, quando resurgent, carnem, ossa, sanguinem, manus, pedes, & cætera humani corporis membra?
B. Respondeat tibi S. Paulus 1 Cor. 15, 23, Resurgent uniusquisque in proprio corpore. Deinde vers. 44, Seminatur corpus animale, id est (ut ego opinor) quale est corpus humanum quando est mortuum; resurget corpus spirituale. Itaque mutatur; ut vers. 51, mysterium vobis dico. Non omnes quidem moriemur, omnes autem mutabimur in momento, & ita oculi in tuba ultima. Sonabit enim tuba & resurgent mortui incorruptibiles, & nos mutabimur.
A. Sed mihi videntur hic duæ difficultates; altera, quia resurgere est reviviscere, quomodo homo reviviscet in sepulchro; nisi anima ejus accedat ad corpus, nimium de cælo vel aliquo cæli Limbo descendens; vel ab Inferno, vel Purgatorio ascendens?
B. Quid? Deusne qui fecit hominem ex terra in animal vivens non poterit eundem resolutum in terram ad vitam resuscitare?
A. Videtur ergo homo post Resurrectionem habiturus duas animas rationales, nimium illam qua resurgit, alteram quæ in morte à corpore separata; migravit in Cælum, vel Limbum, vel Purgatorium, vel Infernum. Dicunt enim omnes animam humanam nunquam interire postquam semel creata est, ne minimo quidem momento, ut rem in se subsistentem, desinere esse.
B. Ego vero nihil super hac re tibi dicam, nisi quod reperio dictum disertè, & sineomni ambiguitate in Scripturis, nulloque alio textu apertè contradicente. Tu quidem una cum cæteris ferè omnibus, quod anima humana interire non potest, habes à Philosophis, quos ego post Scripturas Sacras Magistros mihi non desidero. Veruntamen si locum aliquem mihi attuleris ex Scripturis Sacris ubi alia attribuitur animæ humanæ immortalitas, præter illam quæ hominibus sub nomine æternæ vitae data est, ego etiam sentiam cum Philosophis. Verum si attuleris loca illa quibus comminatur Deus reprobis æternos cruciatus, non inde poteris colligere animas eorum inter diem mortis, & diem judicii, sed tantum post diem judicii extitisse. Præterea à Iustitia Dei qui cruciatus æternos peccatoribus comminatus est, arguere æternitatem ipsorum cruciatuum non potes. Etsi enim qui bona, quæ debentur, non præstat, injustus sit, is tamen qui mala vel damna debita non præstat injustus non est, sed misericors. Quanto minus Deus, qui est infinitè misericors non poterit sine justitiae suæ violatione mitigare tum diuturnitatem tum acerbitatem meritarum poenarum? Deinde Scriptura dicit (Apocal. cap. 20.) Ipsum Infernum conjectum iri in lacum ignis, quæ est secunda mors. Resurgent ergo reprobæ, ut videtur, ad secundam mortem. Denique si anima non sit idem, quod Vita, sed substantia in se existens distincta à corpore, eademque hominis essentia, sive natura, sequi videtur addita natura divina tres esse in Christo naturas, quod est contra Fidem.
A. Etsi ex Scriptura demonstrari non possit Animam humanam substantiam esse separatam à corpore, non videtur tamen ex Scriptura demonstrari posse contrarium.
B. Videamus ergo quid Scriptura dicit tum in veteri tum in novo Testamento de natura animæ humanæ, Harmonice. Ut enim articuli præcedentes præcipui sint apud Theologos, articulus tamen hic de Resurrectione ad vitam æternam præcipuus est apud Christianos universos, quia in illo omnis eorum post præsentis vitae afflictiones collocatur spes, & præsumptum gaudium. Dixit Deus ad Adamum in Paradiso (ubi erant duæ præ cæteris arbores excellentes, nempe Arbor Vitæ, & Arbor Cognitionis Boni & Mali) quo die comedieris de fructu Arboris Cognitionis Boni & Mali, moriendo morieris. Diabolus autem ad Evam dixit, Prohibetur vobis ne comedatis de fructu Arboris Cognitionis Boni & Mali, ne fiat sicut Dii. Ambo autem Adamus & Eva ambitione ducti, Serpenti crediderunt, Deo non crediderunt, & de fructu vetito comedierunt, itaque Deus utrumque à Paradiso expulit, ne manum ad Arborem Vitæ extenderent, & viverent in æternum.
A. Intelligo hinc Adamum ex usu fructus Arboris vitae vivere potuisse in æternum, ac fuisse creatum non sua natura, sed tantummodo virtute Arboris Vitæ immortalem. Præterea, poenam violati Praecepti Divini Adamo inflictam fuisse mortalitatem, quæ necessario consequebatur ab eo quod illud perdiderit sine quo vivere in æternum non potuit. Hæc manifesta inesse in Sacro textu video. Sed non video, quare Adamus (secundum verba comminationis divinæ) non statim ac comedisset mortuus sit, sed vixit plusquam nonaginta annos.
B. Deus non dixit simpliciter Morieris, sed Moriendo Morieris, id est, cum Morieris Morieris, id est, non reviviscet, sed mortuus perpetuò eris. Sic explicat locum Athanasius, & rectè; nam Idioma est Hebræorum. Ex quo intelligitur comminationem illam pertinere etiam ad Adami posteritatem, id est, ad genus humanum. Atque hinc est quod dicit Apostolus Paulus per peccatum unius hominis mors intravit in mundum, unde sequitur non modo cæteros homines, verum etiam Adamum ipsum necessitatem habuisse utendi beneficio mortis Iesu Christi ad vitam æternam quam perdidereat sua culpa.
A. Quid ita?
B. Quia dicit S. Paulus 1 Cor. 15, 22, (quæ est harmonia veteris & novi Testamenti) Sicut in Adamo omnes mortui sunt, ita in Christo omnes vivificamur. Vnusquisque in proprio corpore. Primitie Christi. Deinde illi qui sunt Christi, in adventu Christi. Deinde finis &c.
A. Adventus Christi erit idem cum die Iudicii. Nemo ergo reviviscet ante diem Iudicii, sed in illo ipso die. Adamum ergo certè salvandum esse puto, nec tamen vitam recipiet ante diem ultimum. Interè quomodo dicetur vivere? Si per animam in cælo vivet Adamus antequam est animatus, & anima ejus (si modo sit substantia vivens) vivet in non animato corpore, quod valde durum est dicere. Animae autem hominum eorum, qui in die Iudicii in terra viventes, eadem animæ, elevabantur ad nubes &c inde ad cælum, corpora habebunt spiritualia eademque animata animis (si quidem animæ sint substantiæ in se existentes) spiritualibus. Quænam ergo erit differentia illa inter duo illa Entia Spiritualia Corpus & Animam.
B. Mihi quidem differentia illa inexplicabilis est nisi concedatur vitam æternam hominibus non incipere nisi à resurrectione, & vitam & animam eandem esse rem, cum in Scripturis Sacris nusquam aperè distinguantur. Verba autem illa Christi in Cruce ad latronem, Hodie mecum eris in Paradiso, & illa ad Discipulos, ego sum Arbor Vitæ, quorsum spectant, nisi ut sciant fideles amotum esse à porta Paradisi gladium illum flammantem, & per Sacrificium Christi patescantam viam esse ad Arborem Vitae, id est, ad Viram æternam. Quid ergò opus est pio homini immortalitatem suam Creationi, id est naturæ potius quam redemptioni attribuere?
A. Sed commoveor consensus omnium, qui fuere & sunt credentium animam rationalem immortalem esse, sua natura simul atque est creata, quamvis ignari doctrinæ Sacrae.
B. Equidem illos, qui sic sentiunt, non vitupero. Nam qui præclarè sentit de anima propria, cavet plerumque ne illam per vitæ turpitudinem dedecoret. Cæterum non concedo, illum minus cavere idem, qui constanter credit animam suam redemptam esse per sanguinem Christi, & factam æternam. Neque id concedendum tibi est, iententiam illam suisse & esse omnium in universum hominum. Illi enim qui dixerunt in cordibus suis, Edamus, Bibamus, cras Moriemur, non ita sentiebant, qui tamen pauci non sunt. Præterea sententiae eorum omnium, qui sine propria ratiocinatione sequuntur dictamina Magistrorum, non sunt propriæ suæ. Non ergò ita sentire dici debent agricultæ, artifices, aliique homines qui circa vitam communem occupati, numquam fere de natura animæ suæ, sed de divitiis & honoribus comparandis, vel de necessitatibus suorum corporum cogitare solent. Itaque consensus ille omnium hominum reductus est ad consensum solorum Philosophorum. Deinde fuere inter Philosophos Sadducæi, qui nullos omnino credebant esse Spiritus creatos, & proinde animæ existentiam aliter, quam ut appellatur vita, non agnoscabant. Etiam sectatores Aristotelis & Platonis, non perspectis rationibus, sed sola autoritate Magistrorum id crediderunt; non sunt ergo numerandi tanquam authores opinionis quam profitentur. Adeo ut quos dics omnes homines reducuntur ad Platonem, Aristotelem aliquosque paucos Philosophiæ Principes. Denique consideremus verba Ecclesiastis quæ sunt in Capite tertio, versus finem. In Bibliis Polyglossis versio interlinearis est, Dixi ego in corde meo super verba filiorum Adam, (Ad purgandos eos Deus, & ad videndum quid ipsi animali ipsi sibi) Quod eventus filiorum Adam, & eventus Animalis, unus est. Sicut mori illud, ita mori illum. Et Spiritus unus in omnibus. Et praestantia hominis pra animali nulla. Quia omnia Vanitas, omne vadens ad locum unum. Quis sciens Spiritus filiorum hominum ascendens ipsè sursum, & Spiritus bestiae descendens ipsè subitus terram? Vbi pro, ad purgandos eos, versio septuaginta virorum habet δακενει, & pro, super verba, ὑπερ λαλειας. Sensus ergo verborum est, Dixi ego de eo quod homines dicant Deum facturum differentiam essentialem inter vitam hominis & bruti vitam, cum eventus hominis & bruti idem sit, neque homo per essentiam suam bruto praestet, quomodo probabitur animam hominis ascensuram, aut animam bruti descensuram esse. Sed idem Ecclesiastes Iudicium diei ultimi in eodem libro saepe asserit. Magnum hoc argumentum est contra consensum illum, quem dicit omnium hominum. Praeterea (ne obstinatus tibi videar) demonstrationem ex Aristotele, aut Platone profer vel ex alio quocunque Philosopho, qua naturalem animae immortalitatem, tam aperte concludit ex principiis naturalibus, quam aperte ego ex Scripturis Sacris demonstravi futuram Electis aeternitatem vitae per Christum acquisitam, acquiescam. Anima (inquiunt) cogitat, meminit, ratiocinatur. Quid si hoc negans, dixero esse ipsum animal quod cogitat, & meminit? Quomodo refutabunt? Ratiocinari quid est, nisi rebus imponere nomina, nomina connectere in Dicta, Dicta conjungere in Syllogismos? Ab his sit Dialectica. Quomodo erat in Paradiso Adam, ante nomina ab ipso imposita, rationalis magis quam cætera animalia, nisi potentia tantum? Non videntur ergo mihi homines distinguui substantialiter à brutis, eo quod illi disputant, bruta non disputant. Expectent alii immortalitatem qualem velint, ego illam expecto, quam viçâ morte, nobis suo sanguine acquisivit Christus.
A. Quid sentis de voce Deipara quam sanctae Virgini attribuunt plurimi?
B. Id mulier (ut mihi videtur) recte dici potest Parere quod in partu producit. Sed produxit illa Christum Deum & Hominem, quia assumptio naturae humanae peracta fuit in utero. Peperit ergo Deum & Hominem. Genuit autem Hominem tantum, sine semine viri, cujus seminis vim supplevit Deus.
A. Sed nova hic oritur difficultas, nempe, Quomodo Filius Mariae, id est Caro Christi, non sit de substantia Divina.
B. Ne hominis quidem ex homine geniti Caro est de substantia genitoris sui, nisi credas id quod nascitur fieri ex semine ut ex materia. Fœminæ sanguis sola est materia fœtus, per alimentum quotidianum crescens usque ad parturitionis maturitatem. Semen in utero causa efficiens est fœcunditatis, non materia fœtus. Si credas ergo fœminam gravidam fieri posse virtute semenis humani, cur dubitas an idem fieri possit virtute Dei omnipotentis?
A. Nonne tua hac ratione, cum Dei substantia in omni carne æqualiter existat, probabitur etiam omnes alios homines habere utramque naturam humanam & divinam sicut Christus?
B. Minimè. Etsi enim Deus sit ubique omnipotens, faciens ubique omnia quae vult in omni creatura, non tamen ubique facit quicquid potest. In generatione hominis ab homine voluit ab æterno produci tantum hominem, qui omnia facere quae vult non potest; at in generatione hominis supernaturali modo, per Spiritum Sanctum, voluit ab æterno producere hominem qui facere posset omnia quae vellet, id est Hominem & Deum. Néque locus hic ullus est quærendi Quomodo; quia non modo Christiani, sed etiam Gentes omnes quem credunt esse Deum, eundem credunt esse omnipotentem; nec requirunt, quomodo gignat, quem genuisse dicunt.
A. Haec tenus doctrinam Symboli Niceni ita explicasti ut Fidem Christianam nullo modo labefactasse sed potius confirmasse mihi videare, sed tuo modo.
Ostende nunc quid sit quod Graeci appellant Hypostasin.
B. Quando aliquid intueris quod vocas album; nomen illud imponis substantiae, sive subjecto corpori, puta marmori, etsi oculorum tuorum acies non potest penetrare in substantiam marmoris, aut cujuscunque alius Entis. Album igitur corporis per se subsistentis, non coloris nomen est, & impostitum propter quandam certam apparentiam, sive, ut loquuntur Graeci, ἐμφασιν vel φαντασμα, quod videtur quidem esse aliquid, revera autem nihil est; quam apparitionem sine aliqua causa & fundamento esse non posse satis intelligimus, nimium album esse non posse, nisi revera subsistat ipsi apparitioni substantia aliqua, quae ejus causa sit, & (ut dicunt Logici) Subjectum. Subjectum hoc Graeci appellant ὑπὸ ἔν, ὑφιστάμενον, vel ὑπὸσαν, & ὑπὸσαν; Latini Ens, Subjectum, Suppositum, Substantiam, Basem & Fundamentum. Quod autem de cognitione per Visum dixi, de cæteris etiam sensibus intelligendum est. Opponitur ergo Hypostasis Phantasmati ut causa effecit, nempe relativè. Similiter si sint tria relativa, ut Pater, Filius, & nepos, ubi Filius per diversam relationem, etsi unum Ens reale, habet duo nomina, alterum Patris, quia genuit; alterum Filii, quia genitus est. Filius ergo ut medius, quamquam unum tantum sit Ens, habet duo nomina quae ipsi dicuntur Imposita, ipsum autem Ens est duorum nominum Suppositum, sive ὑφιστάμενον, Hypostasis, Fundamentum Relationis. Itaque Hypostasis non modo ad Phantasmata referri potest, sed etiam ad Nomina.
A. Quænam est differentia inter ὑφιστάμενον & ὑπὸσαν & ὑπὸσαν?
B. Inter duo priora differentia alia nulla est, nisi quod hoc Subsistens, illud nunc Subsistens significet. Pro iisdem autem utuntur Graeci plerumque voce Hypostasis, & Latini voce Substantia vel Essentia, inter quas Patres Latini non distinguunt, ut constat ex Petro Lombardo.
A. Quomodo accipitur vox Hypostasis in Testamento novo?
B. Eodem modo, quo accipitur à Scriptoribus cæteris. Ut Heb. 1. 3, ubi Christus dicitur Charakter Hypostasios Dei. Nam Hypostasis ibi opponitur characteri, id est Substantia imagini ejusdem Substantiæ. Dicitur etiam eodem loco splendor gloriae divinae, sive (quod idem est) lumen de lucido, nam lucidum est Substantia sive Subjectum luminis. Deinde Heb. 11. 1. Fides vocatur Hypostasis earum rerum quas speramus, id est (nam dictio metaphorica est) Fides est Fundamentum Spei. Tertio 2 Cor. 9. 4. ubi Paulus Apostolus, qui benevolentiam Corinthiorum promissam apud Macedonas jactaverat, promissionem illam appellat jactationis sue Hypostasin, id est, Fundamentum.
A. Quid significat Essentia?
B. Patres (ut dixi) non distinguunt Essentiam à Substantia.
A. Quid ergo est Substantia?
B. Idem quod Ens, id est quicquid est verè Existentis, distinctum à Phantasmate, & Nomine.
A. Quid ergo opus erat Græcis & Latinis detorquere Nomina satis cognita & intellecta in nomina incerta, quorum æquivalentia in lingua Hebræa non inveniuntur, neque in ulla lingua sunt necessaria?
B. Quando Nomina detorquentur, ut cum sit à voce ὄν, σοία; ab ύφισταμενον, ὑποστασις, ab Ente, Essentia; à Substantia, Substantia; ab Album, Albedo; Detorsio illa à Philosophis dicitur Abstractio propter ea nomen ὄν Concretum & σοία Abstractum; Ens Concretum, Essentia Abstractum; Album Concretum, Albedo Abstractum appellatur. Aliquantdo autem pro voce Abstracta utuntur verbo infinitivo; & cum pro σοία Græci dicunt τὸ ἔιναι; Latini pro Essentia, Esse; Græci pro λευκόν, τὸ ἔιναι λευκόν, vel etiam τὸ λευκόν, articulum τὸ referentes non ad λευκόν, sed ad subauditum ἐνομα. Item Latini à Concreto Vivens, Abstractum faciunt non modo Vita, sed etiam Vivere. Quæ voces Abstractæ dici possunt, nec absurdè. Cum enim Rei verè existenti nomina (propter apparitiones diversas) diversa imposuerint, vocantes eandem rem magnam, coloratam, duram, gravem, considerant in illa re aliquando quod tanta est (quæ est consideratio Geometrarum) aliquando quod colorata, vel dura, vel gravis est, (quæ consideratio est Physicorum.) Et propterea ad distinctionem Phantasmatis cuius causam in Concreto esse intelligunt, ab omnibus aliis Phantasmatisbus ejusdem rei, detorsione aliqua nominum ita rem signant, ut non jam Magnam, coloratam, duram, gravem dicant, sed magnitudinem, colorem, duritiam, gravitatem dicant. Quae vocum abstractio (cum nihil aliud sit quam Phantasmatis vel Nominis, ab aliis omnibus ejusdem concreti considerationibus, & nominibus separata consideratio) ad doctrinam causarum fere necessaria est. Haec si recte intelligas, intelligis etiam impossibile esse, ut Essentia ullius Entis separata existat ab ipso Ente, nempe ut ibi sit Album ubi non est Albedo, aut Albedo ubi non est Album, aut Homo ubi non est Humanitas, falsumque esse quod asserit Aristoteles, Essentias aliquas existere ab illis rebus separatas, quarum illae sunt Essentiae, & proinde Animam vel non esse (ut ille dicit). Essentiam animalis, aut mortuo animali non existere; & per consequens errasse Aristotelem eò quod non distinxerit inter separatas res, & separatas ejusdem rei considerationes.
A. Intelligo voces abstractas ad causas rerum apparentium, nec nisi in imaginatione nostra existentium indagandas, necessarias fere esse; sed nomen Essentia simpliciter, non impositum erat propter Phantasma nostrum, sicut magnitudo, color, &c. quae causam habent in quinque organis sensuum. Nam (ut dixisti supra) non ipsa Substantia fave ipsum Ens, sed tantummodo effectus ejus apparent, & appellantur Phantasmata; Essentia autem Entis simpliciter, Phantasma non est. Quid ergo est Essentia vel Esse (quoties usurpatur ut nomen) cujus rei nomen est?
B. Essentia Entis in concreto, puta Entis Albi, est nomen ipsius Albi, sed considerati quatenus Albi. Eadem ratione Essentia Entis simpliciter est nomen Entis, sed considerati simpliciter quatenus Ens; & in universum, abstracta sunt nomina concretorum, quando considerantur seorsim à cæteris nominibus ejusdem concreti. Album (verbi gratia) est Ens Album. Si jam in Ente Albo considereremus Album seorsim ab Ente, dicimus pro Albo (doctrinæ causa) Albedinem, vel esse Album.
A. Quando ergo pro Ente simpliciter dicimus Essentiam, erunt Essentia & Ens Synonima, & per consequens vox Essentia superflua est.
B. Imò vero inconsistens cum veritate Fidei. Teste Iohanne Damasceno Cap. 11. de Expositione Fidei. Qui cum dixisset Verbum factum esse hominem, adjecit, Quod tamen Deitas aut incarnata aut humanata est, nullo pacto audivimus. Manifestum ergò est, in Ente simpliciter differre inter se Ens & Essentiam, & multo magis in concretis.
A. Quae causa erat Doctoribus affirmandi, quod nisi Ens & Essentia in Deo idem essent, substantia divina esset composita?
B. Quia Definitio, quae est explicatio Essentiae Definiti vocatur vulgo à Philosophis ipsa Essentia. Ut, si definitio hominis sit animal rationale, Essentiam vocant animal rationale, & compositam esse dicunt ab animali & rationali, ut à suis partibus; non distinguentes inter Definitionem hominis (quae est Oratio habens pro partibus nomina animal, & rationale) & hominem ipsum (cujus partes sunt caput, bustum, crura, & reliqua membra.) Sed quoniam durum est animal rationale in concreto appellare Essentiam, nonnulli formulam illam loquendi mollire cupientes, non animal rationale sed animam rationalem, Essentiam hominis esse dicunt; eandemque Substantiam esse seorsim ab humano corpore existentem. Atque ita Essentiam faciunt partem ipsius hominis integrantem simulque Essentialem.
A. O mirabiles inanis Philosophiae praestigias! Dic quid jam vere & propriè significat Persona?
B. Vox Latina est, significans rem quancunque singularem Agentem utcunque sua vel alterius voluntate. Sic Cicero, Vnus sustineo tres personas, mei, Iudicis, & Adversarii. Quid hoc est, nisi quod ipse Cicero partes ageret & suas, & Iudicis, & Adversarii? Quid etiam est id quod invenitur in Catechismo Anglicano, ubi Minister rogat, Quid ex Fidei tue Articulis praecipue dicit? Catechumenus respondet: Disco primo, credere in Deum Patrem, qui creavit me & universum mundum. Secundo, in Filium ejus Iesum Christum, qui redemit me & universum genus humanum. Tertio, in Spiritum Sanctum, qui sanctificavit me omnemque electum populum Dei. Nisi quod Deus in Persona propria creavit omnia; in Persona Filii sui redemit genus humanum; in Persona Spiritus Sancti Ecclesiam sanctificavit. Quid hoc de Personis divinis clarius, aut Fidei congruentius dici potest? Quod si pro Personautamur voce Hypostasi cum patribus Graecis (cum Hypostasis & substantia idem significent) facimus pro tribus Personis tres Substantias divinas, id est tres Deos. Bellarminus & Doctores cæteri ferè omnes Personam definiunt esse Substantiam primam intelligentem, id est substantiam individualum, id est singularem, sed intelligentem, ut Deum, Christum, Spiritum Sanctum, Gabrielem, Petrum. Quid autem sunt tres illæ Substantiae primae Pater, Filius, & Spiritus Sanctus, nisi tres Substantiae divinae? Quod tamen est contra Fidem. Non intellexit Bellarminus vim Latinæ vocis Persona. Quæ vox si significet primam Substantiam, non ne πρώτην significaret idem Graece? Quod non est verum; nam significat propriè faciem hominis, tum naturalem, tum artificialem sive larvam, tum etiam faciem representativam, idque non modo in Theatro, sed etiam in Foro, & Ecclesia. Facies autem representativa, quid aliud est quam Imago vel Character representati? Atque eo sensu à Sancto Paulo Servator noster, Heb. 1, 4; appellatur Character Substantiae Dei.
A. Quid autem in Scriptura Sacra significat πείσωμεν?
B. Nihil propriè præter faciem seu vultum. Synecdochice autem aliquando ponitur pro ipso homine, ut in voce πείσωμεν. Sed in Symbolo Fidei, mentio nulla est, neque Personae, neque Hypostaseos, neque Trinitatis; et si Hypostasis ponatur in Symbolo Athanasii Graeco, quod Symbolum Athanasii (sed sine voce Hypostasi) recipit Ecclesia non aliter, quam pro Fidei Nicenae paraphrasi. Nam neque Symbolum, neque Fidei articulus unus quicunque, authoritate Doctorum singularium, neque (nisi per modum interpretandi Scripturas Sacras) ab Ecclesia universa constitui potuit.
A. Cur ergo Patres veteres, & multi alii Doctores recentiores vocibus illis uti sunt?
B. Quia verba Scripturae Sacrae, nempe, Euntes Baptizate omnes gentes in nomine Patris, Filii, & Spiritus Sancti, item verba Sancti Ioannis, Tres sunt qui testimonium perhibent in coelis, Pater, Filius, & Spiritus Sanctus, & loca similia de divinitate Christi aliter explicare non potuerunt.
A. At cur omnino necesse erat ea explicare, quae sciebant ipsi incomprehensibilia, id est inexplicabilia esse?
B. Profitentur quidem Patres Ecclesiae, tum ante tum post Concilium Nicenum, incarnatorem Filii Dei incomprehensibilem esse; sed excusant se eo, quod de illa disputare ab Haereticis compellerentur. Sic Epiphanius de Trinitate, initio lib. 7. Sufficiebat quidem credentibus Dei sermo, dicentis, Euntes nunc docete omnes Gentes, Baptizantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, &c. Sed compellimur Haereticorum & Blasphemantium vitiis illicitum agere, & inefabilia eloqui, & in vitium incidere vitio contrarium alieno. Etiam Bellarminus lib. 1 de Christo: Nostri Doctores non disputant Philosophice ut ostendant Trinitatem, sed ut solvant Sophismata Philosophorum. Et Lombardus lib. 1. Distinct. 23. D. Ex Augustino lib. 7 de Trinitate: Aliter Graeci accipiant Substantiam, quam Latini. A Latinis autem dielum est una Essentia vel Substantia, & tres Personae. Aliter enim in nostro sermone Essentia quam Substantia intelligi debet. Vt autem intelligatur saltem in enigmate, placuit ita dici, ut cum quaeretur quid sint tria, aliquid diceretur. Cum ergo quaeretur quid sunt tria, vel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod nomen quo complectentur illa tria, Sed non occurrit animo; quia supereminentia Divinitatis usitati eloquii facultatem excedit.
A. Non rectè se excusat Epiphanius. Alieno enim vitio compelli ad faciendum id, quod est illicitum sine vi aut minis nemo potest. Et quod Bellarminus doctores suos Philosophicè disputare negat, ut ostendant Trinitatem, sed ut solvant Sophismata Philosophorum, non est verum. Utuntur enim Theologi illi qui Expositiones Symboli Niceni ediderunt, omnes ferè definitionibus desumptis ex Logica, & Metaphysica Aristotelis; cum Sanctam Trinitatem ex sola Scriptura Sacra ostendere debuerint. Miror etiam Nicenos Patres, cum tot essent inter illos Philosophi, verba illa artis quibus in explicationibus usi sunt in ipsum Symbolum non intulisse.
B. Mihi vero illud mirum non est, consideranti, Quod in Synodis magnis, qui audacter perorare & disputare possunt, pauci sint. Reliqui ergò, qui sola illa argumenta approbàrunt, quæ ex Sacra Scriptura allata erant (cum numero Disputatores superarent) facile suffragiis suis evicerunt, ut nihil in Symbolum admitteretur præterea, quæ ex Scripturis apertè inferebantur.
A. Quid est Corpus, quid incorporeum, quid Spiritus?
B. Nomina illa ita eruditis omnibus cognita & intellecta visa sunt, ut nesciam an ullus aut Theologus aut Philosophus Definitionibus ea explicare dignatus sit. Tu ergò, cujus rei Ideam in animo habes, quando profers vel prolatum audis vocabulum illud Corpus?
A. Ego per Corpus intelligo nunc id de quo verè dici potest, quod existit realiter in seipso, habetque etiam aliquam magnitudinem, habet (inquam) magnitudinem, non quod sit magnitudo ipsa. Memini tamen quod Corpus putarem aliquando id solum esse, quod Tactui meo vel Visui obstaret. Itaque speciem quoque corporis in speculo, aut somno, aut tenebris apparentem, quamquam miratus, corpus tamen esse arbitrabar. Sed consideranti postè Species illas evanescere, ut quarum existentia dependeret non à seipsis, sed à natura animata, non amplius mihi visæ sunt reales, sed Phantasmata & effectus rerum in organa sensuum, agentium; & proinde esse incorporeas. De Spiritibus autem judicabam ex aëre qui Spiritus est, & vento quem Tactu sentiebam, & propterea Spiritum existimavi corpus quidem sed tenue esse, & Spiritus alios aliis esse posse tenuiores, puriores, & alios ab aliis differre posse etiam virtute, non minus quàm liquores, qui quamquam sint transparentes æquè, virtutibus tamen inter se immanè discrepant. Naturam autem mediam inter Corpus & Spiritum, aut Spiritum & Phantasma (id est inter Spiritum & Nihil) concipere non potui. Quaerendum ergo est, an in Scriptura Sacra reperiatur vox substantia incorporea, vel substantia immaterialis, vel essentiae separatae.
B. Voces illae in Scriptura Sacra non sunt. Cæterum in primo ex 39 Articulis Religionis editis ab Ecclesia Anglicana Anno Domini 1562 expresse dicitur, Deum esse sine corpore & sine partibus. Itaque negandum non est. Poena etiam in negantes constituitur excommunicatio.
A. Non negabitur. In Articulo tamem vicesimo dicitur, quod nihil ab Ecclesia credendum injungi debet, quod non est Scripturis Sacris deduci possit. Sed utinam deductum suisset. Nondum enim scio quo sensu aliquid Maximum vel Magnum dici possit, quod non sit Corpus. Sed dic mihi, quænam est differentia inter gigni & procedere?
B. Vide Matth. 1, 20, ubi Angelus Iosephum alloquitur dicens, Ne metuas accipere Mariam uxorem tuam. Quod enim in illa genitum est, ex Spiritu Sancto est.
A. At illud, ex Spiritu Sancto est, nescio an significat ex Spiritu Sancto genitum est, an ex Spiritu Sancto procedit.
B. Locus hic Matthei pars est Evangelii ad Festum Circumcisionis, ubi legitur in Liturgia sub Edwardo Sexto Latinè edita, Quod in illa genitum est, à Spiritu Sancto profectum est; & ab Ecclesia nostra ita vertitur ac si scriptum esset, à Spiritu Sancto venit. Vides ergo quomodo locum illum interpretata est Ecclesia Anglicana (& opinor) rectè.
A. Quid igitur, cum Spiritus Sanctus à Filio procedat (ut est in Symbolo) & Filius (ut in hoc textu) procedat à Spiritu Sancto, & uterque genitus dicitur, gigni & procedere, omnino differre non videntur. Quorsum verba illa distinxit Ecclesia Romana?
B. Nescio. Scis autem Sphingem ænigmate quondam fuisse populo formidabilem.
A. Quam distinctionem harum vocum faciunt Patres?
B. Nullam quam ego vidi. Cyrillus dicit, ita se habere Filium ad Spiritum Sanctum, ut Pater ad Filium.
A. Videtur ergo Cyrillo Filium genuisse Spiritum Sanctum, & sic rursus idem esse gigni & procedere. Mihi vero satis perspicuum est Filium Dei genitum esse à Deo qui totam comprehendit Trinitatem. Verum non mihi videtur in tantillis verborum argutiis versari Salus hominum. Qui credit in Iesum Christum, quemque suorum peccatorum poenitit, quin is (etsi Theologus non sit) salvandus tamen fit, nullus dubito. Neque vero à doctrina discedo Symboli Niceni, quam video è Sacra Scriptura manifestissimè derivatam esse; & tres, Patrem, Filium, & Spiritum Sanctum unum esse Deum, idque in tribus Personis, sumpta scilicet. Persona in sua significatione vera & propria, pro eo qui partes suas vel alterius agit. Cæterum si vox Persona sumatur simpliciter pro substantia intelligente singulari (quemadmodum sumitur à Bellarmino) ut Petrus, Paulus, Iohannes, vel (quod idem est) pro Hypostasi, quomodo Pater, Filius, & Spiritus Sanctus non sint tres Substantiae individuae, id est, tres numero Dei, non intelligo; neque quomodo è Scripturis probari possit, video, ubi neque Hypostases, neque Personae in Deo distinguuntur. Solummodo dicuntur esse tres qui testimonium perhibent in coelo, nempe Pater, Filius, & Spiritus Sanctus, & tres illi esse unum. Illa quæ Patres dicunt extra Scripturam Sacram in suis Fidei explicationibus particularibus Christianos non obligant, quorum unusquisque non alieno periculo, sed suo & summo, salutem suam in Scripturis Sacris scrutari debet. Transeo nunc ad alia.
C A P V T I I.
De Hæresi.
A. Quid est Hæresis?
B. Vox Graeca est, significans cujuscunque Sectæ Dogma:
A. Quid est Secta?
B. Secta est numerus hominum sequentium unum eundemque in scientiis Magistrum, quem pro suo arbitrio sibi elegunt. Ut autem Secta à sequendo, ita Hæresis ab eligendo dicitur. Lucianus Librum suum de magistro eligendo (homo quidem Blasphemus, sed bonus author linguae Graecæ) inscriptu ἐπὶ ἀπειρων.
A. Sectæ quænam erant, & quorum hominum?
B. Philosophorum; nimium Platonis, Aristotelis, Zenonis, Epicuri, & aliorum. Nominabantur autem Academicci, Peripatetici, Stoici, Epicurei; quæ Sectæ erant principales Philosophorum Graecorum, vel eorum, qui se Philosophos videri postulabant. Etsi enim Hæresiarchas ipsos Platonem, Aristotelem, Zenonem, Epicurum; pro captu Ethnicorum verè Philosophos suisse puto, id est, veritatis & virtutis studiosos, & propter eam rem nomina eorum sere per totum orbum Sapientiæ gloria merito floruisse; Sectatores tamen eorum Philosophos dicendos esse non puto; qui præterquam quod scirent, quænam fuerint magistrorum suorum sententiae, nihil intelligebant. Principia enim & ratiocinationes, quibus eorum dogmata innitebantur nesciebant; neque quicquam ad Philosophiae speciem in vita habuerunt, praeterquam quod tristes incederent, barbam promitterent, & pallium tritum amicirentur; homines alioqui avari, fastuosi, iracundi, & amore civili alieni.
A. Nihilne ad Definitionem Hæreseos pertinent voces (quas omisisti) Veritas, & Error, quorum alter omni dogmari adhaeret necessariò?
B. Nihil omnino; Hæresis enim solam denotat sententiam declaratam, sive vera ea sit, sive falsa; sive juxta, sive contra legem.
A. Videtur ergo si homines mutuò se Hæreticos appellent, convicium non esse.
B. Sectæ illæ Philosophorum Græcorum non appellabant alter alterum Hæreticum; sed sceleratum, sacrilegum, surem, patricidam, μίαγον, ναρικετταν, aliisque nominibus quibus utuntur insimi ordinis homines, quando fere ad pugnam excandescunt. Postquam autem in Ecclesia Hæreses ortæ essent, maximum omnium convicium erat Hæreticus.
A. Nullæne erant Hæreses præterquam Philosophorum Græcorum?
B. Etiam in Iudæa, Phariseorum, Sadduceorum, Essenorum sectæ dicebantur Hæreses, ut ex Novo Testamento manifestum est. Græcismus, item Iudaismus, Christianismus, habebantur eo tempore prototidem Hæresibus. Hæresis item Gal. 5, inter crimina ponitur. Et Gal. 1, doctrinam significat doctrinæ ipsius Sancti Pauli contrariam, id est contrariam Evangelio Christi, vers. 8, Si nos aut Angelus de coelo. Evangelium alind prædicaverit præter illud quod vobis prædicavimus, ἀνάθεμα ἐστιν.
A. Quid est ἀνάθεμα?
B. ἀνάθεμα (per H) significat quamlibet rem dedicatam, consecratam, vel ab usù communi separatam. Sed ἀνάθεμα (per e) significat aliquando personam Diis Manibus devotam.
A. Quomodo Diis Manibus devoveri potest Angelus?
B. Comburi quidem non potest, neque occidi; sed haberi pro non Angelo, sed pro spectro tantum potuit, & ut deceptor execrabilis declarari, id est, in verbis Scripturae Sacrae, tradi Satanæ.
A. Quænam erat in Ecclesia primitiva (cum rectæ fidei regulam haberet Evangelium scriptum) Hæresium causa?
B. Philosophorum, quos dixi supra, hominum imperitorum (Apostolorum
stolorum tempore vigentium) arrogantia; qui cæteris hominibus argumentiis disputare, & potentiis perorare didicerant. Hi ad disciplinam Christi accedentes in Presbyteros & Episcopos, ad defendendam & propagandam fidem, penè necessariò eligebantur; & magistrorum suorum Ethnicorum, quantum poterant, etiam facti Christiani dogmata retinuerunt; & propterea Scripturas Sacras ad Philosophiam suam & fidem Christianam (tanquam eandem rem) simul conservandam, interpretari conabantur.
A. Quid erat Hæresis in Philosophia satis explicasti. Quid vero in Ecclesia dicebatur Hæresis, nondum intelligo.
B. In Ecclesia primitiva usque ad tempus Concilii Niceni, dogmata quibus inter se discrepabant Christiani eo tempore erant pleraque circa doctrinam Trinitatis, cujus Mysterium, quamquam ab omnibus teneretur incomprehensibile, freti tamen suorum Magistrorum Philosophia, explicare alius alio modo ausus est. Unde primò ortae sunt disputationes, deinde jurgia, & deinde, ad scandalum evitandum, & pacem in Ecclesia constituendam, Synodi adhibitae sunt, convocatae nulla jussione Imperantium, sed coitione Episcoporum & Pastorum voluntaria, quando cessante persecutione potuerunt. In quibus Conciliis quid de Fide in re controversâ tenendum esset definierunt. Quod autem definitum erat, Fides Catholica; quod damnatum, Hæresis dicebatur. Erat enim Concilium respectu Episcopi vel Pastoris singularis, Ecclesia Catholica, sive tota, sive universalis; sicut & eorum opinio, Catholica; singulare autem cujuscunque Pastoris dogma, Hæresis. Atque hinc, quatenus in Historiis explorare potui, origo nominis Ecclesiae Catholicae, & in omni Ecclesia Catholica & Haereticus voces sunt relativae.
A. Si nihil aliud significet Ecclesia Catholica, multae sane sunt in orbe Christiano Ecclesia Catholicae.
B. Tot sunt Ecclesiae Catholicae, quot sunt Ecclesiarum Capita. Sunt autem tot capita quot sunt Regna & Republicae Christianae. In omni enim Regione, Christianorum in ea regione Princeps subditorum suorum Caput est, nec ab alio in terris Capite dependet. Itaque quot sunt Ecclesiae visibles, tot sunt Ecclesiarum Capita. Quoniam autem electorum à Deo numerus per totum orbem terrarum disseminatus Caput habens in coelis ipsum Iesum Christum dicitur, & est vera Ecclesia Catholiciissima, & unica; illa quoque est, in quam credere profitemur in Fidei Symbolo. Nulla enim alia est aut esse potest Ecclesia Catholica, si modo Catholica sumatur pro omnibus simul Christianis. In Christianis enim Civitatibus Regnum & Ecclesia populus idem est. Itaque si alicui in terris concederetur, ut esset totius Ecclesiae Christianae Caput, eidem simul concederetur ut esset Regnorum & Rerumpublicarum omnium Rex.
A. Quænam erant illa Dogmata ab Ecclesibus Primitivis appellatæ Hæreses?
B. Inter multas alias præcipuæ fuerunt, quæ pertinebant ad doctrinam Trinitatis, quæ continentur in Fidei Symbolo Niceno. Quod quidem Symbolum constitui coepit in Concilio OEcumenico Niceno, absolutum autem est à tribus Conciliis OEcumenicis sequentibus, nempe Constantinopolitano, Ephesino, Chalcedonensi, & ab Imperatoribus Romanis illorum temporum (qui illa Concilia indexerunt) confirmatum. Causa Concilii Niceni convocandi fuit Arrius Presbyter Alexandriæ, cui cum Alexander ejusdem urbis Episcopus dixisset Filium Dei esse Patri ὁμόστοι, id est ejusdem substantia cum Patre, Arrius contradixit; cumque, multis praesentibus Presbyteris, ferverseret disputatio, negavit quoque Iesu Christi Divinitatem; unde nata est paulò post in urbe Alexandrina sedition & cædes. Conservandæ autem pacis causa Imperator Constantinus Magnus Concilium illud Nicenum convocavit, in quo Symbolum utique ad hæc verba Credo in Spiritum Sanctum, Patres constabiliverunt, & damnata sententia Arrianorum, ipsum cum sociis ejus quibusdam Episcopis & Presbyteris excommunicaverunt, & ab Ecclesiis depoluerunt; quanquam (propter sequentes Imperatores aliquot Arrianos) Hæresis illa extinguui non potuit. Concilium aliud generale post annos 50 habitum est Constantinopoli, ubi damnata est Hæresis Macedonii negantis Divinitatem Spiritus Sancti. Deinde, post annos alios 50 in Concilio Generali Ephesino damnata est doctrina Nestorii negantis, sicut Arrius, Divinitatem Christi. Postremò, in Concilio generali Chalcedonensi damnata est Hæresis Eutichetis & Dioscori, qui negaverunt duarum naturarum in Christo, Divinae & Humanæ, Vnionem; & ita Symbolum quod vocatur Nicenum tandem perfectum fuit, & cum dictis Hæresibus etiam aliæ his affines condemnatae sunt.
A. Post Hæreses illas damnatas, nullæne postea subortæ sunt novæ?
B. Etiam multæ, nescio quot. Postquam enim Ecclesia Romana decretis suis arrogasset sibi, circa Articulos Fidei errare se non posse; & Primum super omnes Episcopos concessisset Papa Imperator Phocas; & Imperii (in Italia) vis languesceret, & metus Saracenorum Principes Christianos occupasset, Papa jam ante divitiis & potentia multum auctus Concilia generalia propria autoritate convocabat, neglecta Imperatorum, & Italae Regulorum authoritate, quorum etiam aliquos Reges & Imperatores, ut Hæreticos excommunicare ausus est. Itaque progressu temporis omnes doctrinas, quæ potentiam Ecclesiasticam aut surgentem impedire, aut consummatæ detrahere videbantur, pro Hæresibus condemnabant. Atque inde ortæ sunt Hæreses illæ numerosæ, propter quas (post edita Lutheri scripta) tot Christiani in hoc Regno Angliæ, aliique in locis combusti sunt, donec evigilantibus tandem illorum locorum Principibus, à tam gravi persecutione & servitute Romana liberati fuerunt.
A. Ecclesia Romana quos comburi jussit Lutheranos, Anabaptistas, aliosque, habuitne pro Christianis, an pro Ethnicis?
B. Pro Christianis sine dubio; nec hos tantum, verum etiam Arianos, & eos omnes quos damnavit Synodus Nicena. Neque eos aliter vocavit quam Hæreticos. Nam et si Philosophicis rationibus usi de Natura Salvatoris, & de Sancta Trinitate aliter senserunt quam oportuit, contra Scripturas sacras; Christum tamen pro vero Messiah habuerunt, & Filium Dei Iesum Christum, & nomen ejus invocarunt.
A. Si ita est, Ecclesia Romana de Imperatorum Ethnicorum antiquis persecutionibus (ut mihi quidem videtur) iniquè conqueruntur. Christiani enim temporum illorum Sectæ quaedam erant, eandem habentes rationem ad Religionem in Romano Imperio stabilitam, quam Hæretis hodie ad Ecclesiam Catholicam. Gravius autem aliquanto est Christianos à Christianis quam ab infidelibus cruciari.
B. Idem videtur & mihi. Sed tamen in Regnis & Rebuspublicis, ut cautio adhibeatur ne seditiones & bella civilia orientur, omnimodo necessarium est. Quæ cum sàpissimè nascantur à diversitate doctrinarum, & concertationibus de ingenio, pàènà certè aliquà illi coerendi sunt, qui in Concioaibus, vel Libris contraria docent iis, quæ doceri, Principum & Rerumpublicarum Legibus prohibentur. Itaque Angliæ Regina Elizabetha, sorori Mariae succedens, sub qua multi Hæretici combusti sunt (nec ipsa Elizabetha sine periculo erat) accepto regno, jus regendæ Ecclesiae Anglicanae (jure naturali omnibus Regibus in suis Dominiiis debitum) ante omnia, consensu Procerum & populi, omnibus Potestatibus extraneis Ecclesiae Anglicanae Suprematum abstulit; & administrationem ejusdem sub seipsa Episcopis suis una cum paucis ex consilio suo privato, Diplomate sub Sigillo Magno Angliæ commisit & confirmavit. In quo Diplomate provisum erat ne quam doctrinam Hæreticam esse pronuntiarent, quæ Hæretica declarata non fuisset, in aliquo eorum, quæ dixi, Conciliorum quatuor primorum generalium. Itaque quod attiner ad Hæreses, status Ecclesiæ Anglicanæ similis erat ejus qui erat Ecclesiæ Romanæ sub Constantino Magno; & sic remansit usque ad annum decimum septimum Regis Caroli primi, qui subditorum suorum (tantam potestatem Episcoporum non ferentium) precibus serè coactus Diploma illud Elizabethæ revocavit, relictâ Episcopis potestate tantum ordinariâ, nimirum faciendi Canones, qui consentiente Rege Leges fuerint Ecclesiasticae.
A. Ecclesiæ ergo Anglicanæ conditio qualis hodie cernitur, tum puritate Doctrinæ conditioni Ecclesiæ quæ erat tempore Constantini, æqualis est; tum æquitate Legum Ecclesiasticarum superior. Iniquum enim videtur, ut homo cujus Fides suo solius periculo sumitur, eo nomine puniatur quod sit erronea, praesertim ab illis, quibus alius error damnosus non est.
B. Errare, decipi, malè sentire natura sua crimen non est, nec, dum intra pectus continentur, error fieri crimen potest. Nam quo Indice accusabitur, quo testè convincetur? Quomodo ergo judicabitur? At Verba crimen esse possunt, & quibus Legislatores volunt poenis puniri sine injuria, & quidem supplicio ultimo. Si blasphemia in Regem morte puniri potest, multo magis blasphemia in Deum. Veruntamen æquitatis est, ut in tali Lege apertè definitum sit, tum quid sit crimen quod condemnatur, tum quis sit modus puniendi, eo fine ut expectatione poenæ malus à malefaciendo absterretur. Legitimæ enim poenæ finis non est, iræ contra hominem satiatio, sed ad commodum humani generis, injuriarum quantum fieri potest preventio; & iniqua est Lex omnis, quæ non antè comminatur, quam ferit; & quantumvis Summarum Potestatum in Legibus condendis jus arbitrarium sit, arbitrarium tamen non est, in tumendis poenis, quæ non sint antè Legibus definitæ. Præterea Lex nisi declarata sit, & promulgata, ita ut ignorationis excusatio omnis probabilis auferatur, ne id quidem, quod contra Legem factum est rectè puniri, aut crimen appellari potest.
A. Quod factum est contra Legem Naturalem, nonne crimen est, & puniri potest, etiamsi nullus Legi adscriptus sit puniendi modus?
B. Lex naturalis æterna, divina, & cordibus solummodo inscripta est. Pauci autem sunt, qui in sua ipsorum corda inspicere, & quæ illic scripta sunt sciunt legere. Itaque quæ facienda, quæ fugienda sint, à Legibus scriptis discunt; faciuntque & fugiunt prout prævisis poenis videbitur sibimet ipsis utile vel damnosum. Præterea si quid factum sit contra Legem Naturalem, non id crimen vocari solet, sed peccatum, idque sibi poenitentibus statim condonandum existimant, nisi cum aliquo damno civitatis vel proximi conjunctum sit; neque tunc ulterius puniri se posse putant, quam ut pro damno illato satisfaciant. Malitiam autem soli Deo puniendam relinqui. Nam si peccator peccatorem puniat peccati solius nomine, postquam Legi satisfactum sit, simile est Belli civilis.
A. Quid, si quis Atheus sit, nec sit Lex scripta quæ modum poenæ definit, nonne punietur?
B. Punietur profectò, & gravissimè. Sed priùs accusandus, audiendus & damnandus est. Accusari autem præter Dictum & Factum nihil potest. Quibus autem Factis argueritur Atheismus? Quodnam enim Factum audivisti unquam tam fceleratum aut impium, cujus simile non commissum sit aliquando ab illis, qui non modò non putantur Athei, sed etiam professione tenuis sunt Christiani? Non ergo ex factis judicatur Atheus. Dicto igitur aliquo sive prolato sive scripto reus fieri, neque ullo alio modo potest, nempe si directè negaverit Deum esse.
A. Nonne Atheus dicetur etiam is, qui dixerit scripsertve id, ex quo Deum non esse necessariò sequitur?
B. Ita sane, si ipse quando id dixit, vel scripsit, consequiæ talis necessitatem vidit. Nam si Dictum vel Factum sit, id quod Lege prohibetur, & proinde puniri possit, illud definiri ita debet, ut illi omnes qui Lege illa obligandi sunt, cognoscant hoc & illud Factum, prout Lege cum circumstantiis definitum est, vel hæc vel illa Verba, quæ in Lege ipsa scribuntur, punienda esse. Nam Verborum consequiæ difficillimæ judicatu sunt. Itaque si reus, ignoratione bene ratiocinandi, contra literam Legis loquutus sit (nullo cuiquam damno facto) excusabit illum ignorantia. Sin Iudex per ignorantiam alicujus consequiæ, hominem innocentem poenæ tradiderit, excusari non potest. Quod si Verba ipsa sciat contra Legem esse, puniri potest. Quare qui Deum esse negat, vel apertè profitetur dubitare se an sit vel non sit, etsi modus puniendi adscriptus Legi non sit, puniri potest, sed exilio, etiam æquitate Naturali. Nam Religio & Agniti potentiæ Divinæ in omni civitate Lege imperatur. Et est Civitati omni essentiale, ut in pacis servetur fides, & præcipue, si sit jurejurando confirmata. Quia ergo Atheus jurejurando obligari non potest, à Republica ablegari debet, non ut contumax, sed ut nocumentum publicum. Cur autem, cessante damno publico, occidens sit, non video, cum ab impietate converti possit aliquando; nam à longanimitate divina quid est quod sperare homo non potest antequam moriatur? Similiter dicendum est de Blasphemia, quae est oratio in Deum contumeliosa, &c, consentiente animo cum oratione, Atheismus.
A. Quare autem non relegati potius erant Blasphemi, per Legem Mosaicam quam occisi?
B. Quia quo jure Rex terrenus blasphenum (Lege lata) regno suo potest expellere, codem jure Rex populi Israëlitici (qui tempore Moïs erat Deus ipse per pactum constitutus, idemque Rex per naturam totius orbis terrae) blasphenum, Lege lata, expellere potuit ex universa terra, id est, occidere. Sed ad quaestionem tuam responsum hoc meum ita accipe, non ut consilia divini in Lege condenda causam explicans, sed ut conditae aequitatem defendens.
A. Intelligo jam quid sit Heresia; nempe, Quod primâ erat opinio tantum Sectae. Deinde opinio Sectae Christianae. Tertio opinio Sectae Christianae ab Ecclesia Catholica damnatae. Vellem & hoc scire, qua Potestate, & quo Modo ab origine usque hodie; puniri consuevit.
B. Ante Constantinum Magnum, Imperatorem Christianum primum, neque Pastores neque ipsi Apostoli Potestatem habuerunt Hæreticis a se condemnatis poenam ullam infligendi, neque illos in exilium mittendi, neque libertate corporis privandi, neque quomodocunque molestandi; quippe quod soli summo Imperanti ad conservationem pacis competebat. Excommunicare potuerunt, id est, eorum societatem, convictum, congressum declinare & fugere, tanquam Ethnicorum vel Publicanorum; quae poena non est, & sâpe numero excommunicanti magis, quam excommunicato incommoda erat. In Concilio Niceno poena (damnatis Hæreticis) in Clericos tantum constituta est, eaque erat ut Ecclesiae suis privarentur. Sed contra Discipulos illorum statutum est nihil; quia Laici fortè de Pastorum suorum doctrinis judicare minimè tenebantur; vel forte, quia plerique eorum milites erant, qui sub Imperatore ipso meruerant, nec irritandi sine periculo erant. Etiam Doctores Hæresium ipsi citabantur ad Concilium, eorum rationes audiebantur, disputabantur, & ex Scripturis Sacris refutabantur. Ad extremum si Ecclesiae judicio subscribere recusarent, tum demum privabantur Ecclesiae. Et siquidem postea populum Hæresi sua pergerent insicere, in exilium quandoque mittebantur. Cæterum illi iudem si positâ contumacia postea subscriberent, ab Imperatore restituebantur; sicut ipse Arrius postquam Fidei suae confessionem Imperatori scriptam dedisset, quae a Iudicio patrum reliquorum (ut Imperatori videbatur) non discrepabat, restitutus fuit; & Athanasius qui eum recipere noluit, ob eam rem in exilium missus est.
A. Athanasius ille Magnus summi Imperatoris mandato obedientiam negare, peccatum esse non putavit?
B. Ita videtur; loca tamen Testamenti Novi illa, quibus obedientia Potestatibus etiam Ethnicis a Christo & Apostolis præcipitur, obscura non sunt. Sed Athanasius quo zelo Hæresim Arrianaam in Concilio Niceno paulò antè oppugnaverat, eodem postea de Arrio restituendo ipsi Imperatori se opposuit. Neque mirum id videri debet, cum Theologiae Doctores dum in loca illa Scripturae Sacrae, quae pertinent ad praesentem controversiam, intentissimè inspiciunt, loca alia quae spectant ad jura Principum aut negligentia, aut aliquando etiam studio, spretisque Legibus humanis, prætereunt. Sed (ut redeamus ad Hæreticorum poenas) sciendum est inter Ecclesiastica supplicia, ultimum esse quod vocatur Anathematizatio sive Excommunication, & propterea aliam omnem poenam dependere à Potestate Civilis. Causa autem, quare Constantinus, & cæteri Imperatores Romani multas poenas in Hæreticos constituerunt, ut exilium, publicationem bonorum, librorum combustionem (etiam mortem sed non in Scriptores Hæreticos ipsos, sed in eos qui libros illos damnatos ad ignem non protulerint) causa erat ne Christiani & præcipue milites secederent in partes, & mutuò se occiderent. Nullam tamen Legem Imperatoriam invenire possum, qua Hæretici necandi sunt, exceptis Manichæis, quos ego non tam pro Hæreticis, quam pro fideiis Christianis & sceleratis habeo. Legem quidem invenio, quâ homo Ethnicus vel Iudæus si gentilem suum factum Christianum tentaverit à Fide Christiana revocare, combustendus esset. Sed hoc nihil attinet ad supplicium Hæreticorum. Audivi quidem Imperatorem Fredericum Ænobarbum de combustendo Hæretico Legem tulisse, sed, ethi in codice Iustiniani, Constitutionem reperio Frederici illius, confirmantem Imperatorum præcedentium Constitutiones de poenis Hæreticorum, nulla tamen extat de combustion Hæreticorum. Itaque quantum conjectura aßequi possum, modus ille puniendi Hæreticos paulò post tempora Papæ Alexandri tertii coepit, qui primus una cum Imperatore illo Imperium ipsum & Principium omnium Leges conculcavit. Vtque id sit, certum est, in Anglia nostra ab illo fere tempore, usque ad tempora Reginæ Elizabethae consuetudine quadam in Legem transente, Hæreticos comburi solitos esse.
A. Definitioni ergò Hæresceos ab hoc tempore voculae aliquot adjiciendae sunt. Nimirum, ut Hærelis sit Doctrina contra Fidem Catholicam vindicanda igne.
B. Ita est.
A. Quo Iudice, qua Iudicandi Forma, condemnandi erant Hæretici?
B. Antequam imperium in Imperatores exercerent Papæ, Iudices plerumque erant illi, ad quos Rescripta Imperatorum de poenis Hæreticorum missa erant, nempe Praetores Urbis, Provinciarum Praefecti. Sed de forma Hæretici convincendi nihil scio. Cæterum postquam viguerat authoritas Pontifícia, Cognitio causæ ad Episcopum unum vel plures attinebat; & siquidem Reus, doctrinae quam docuerat, publicè bis (si opus esset) requisitus, renuntiaret, pœnitentiamque ageret ea forma, quam praescriberet curia, absolvebatur. Quod si in eandem Hæresim post relaberetur, vel in aliam (nam innumeræ erant) Potestati seculari comburendus tradebatur. Neque omnino Veniae locus erat (propter Potestatis Ecclesiasticæ & Civilis distinctionem) sine consensu Papæ.
A. Ab anno primo Elizabethae ad annum decimum septimum Caroli primi, quomodo convincendi & puniendi erant?
B. Per totum illud tempus apparuerunt quidem valde pauci Hæretici, propterea quod illis, quibus Regina commiserat Regimen (süb se ipsa) Ecclesiasticum, prohibitum lege erat, ne quam doctrinam Hæreticam esse judicarent, quæ non antè pro Hæresi condemnata fuisset in aliquo quatuor Conciliorum generalium primorum, id est (ut ex illis ipsis Conciliis manifestum est) quæ non erat contra Fidem in Symbolo Niceno declaratam. Sed qui convicti erant comburebantur.
A. Quomodo cognosci potest, quid sit Symbolo contrarium vel non contrarium, nisi ipsa verba Symboli ea formula, qua scripta sunt negentur esse vera, vel dicantur esse falsa?
B. Neque Lege puniendus est Hæreticus, nisi ipsis Symboli verbis contradicat. Nam ut quis dicat negari Fidem per consequentiam, utque ea de causa aliquis puniendus sit, iniquum est. Æquum ne est ut hominis vita argutiis petatur consequentiârum? vel in adversariorum, aut etiam Iudicis peritia in arte Logica periclitetur? An Lex, quæ nihil exigit præter Obedientiam, ulciscetur Paralogismum? Patres ipsi in Concilio Niceno aliter censuerunt. Cum enim essent inter illos aliqui, sed pauci, qui propter vocem ὁμόσον, subscribere Symbolo dubitarent, & explicationem illius vocis pleniorum poscerent, illis morem gerentes Patres cæteri, vocem ὁμόσον ita intelligendam esse declararunt, ut Filius Dei ex substantia quidem Patris esset, ut non tamen esset Patris pars. Ex illis qui explicationem hanc à Patribus impetraverunt, erat Eusebius Episcopus Cæsariensis, idemque ad Clerum per omnes Diœceses Epistolam scripsit, quæ vocatur Epistola Circularis, in qua certiores facit, quid decretum erat in Synodo de Fide circa sanctam Trinitatem, & de Causa quare ipse & cæteri, qui prius subscribere recusaverant, nunc subscriberent; ubi pro causâ subscriptionis suæ posuit hanc, quod formula à Patribus praescripta esset, per quam cantio adhibebatur, ne à recta Fidei sententia excideret, & quod ob eam causam vocem ὁμόσον non rejiceret, nempe quia Pax nobis tanquam scopus ante oculos versabatur. Ex quo intelligitur, quoties Verba fiunt crimen, juxta Concilii Niceni sententiam, Verba illa in Formulam debere redigi, ut unusquisque quæ verba crimen habent, quæ non habent, sine pluribus Syllogismis certus esse possit. Eodem planè modo, quo id quod in factis crimen est, ab eo quod crimen non est, distinguitur per Legis Formulam. Idem fenserunt & Papæ omnes. Nam ubi in Conciliis generalibus doctrinam aliquam damnant, ut Hæreticam, ejusdem doctrinæ consequentias quotquot nasci posse prævident, totidem Formulas expressas in Decreto ipso perscribunt.
A. Dixisti modò prohibitum Lege fuisse anno primo Reginae Elizabethæ, ne qui sub illa regimen Ecclesiasticum exercerent, quicquam pronuntiarent esse Hæresim, quod non esset ab aliquo primorum quattuor Conciliorum generalium condemnatum. Quæro igitur an Rectores illi Ecclesiastici à Regina tunc constituti, promulgaverint per omnes Ecclesias Parochiales, quæ nam doctrinæ illæ erant, & Formulæ verborum quibus contradicere capitale esset? Non enim credo homines imperitos, & quibus nihil ad Salutem suam legendum praescriptum erat praeter Biblia Sacra, obligatos fuisse habere apud se exemplar Conciliorum (quod nescio an extet) verum. Sunt enim qui extare illa negant, ut ab Arrianis corrupta, & ob eam causam suppressa à Catholicis.
B. Dubitari non potest de ea parte Conciliorum, qua Symbolum stabilitur, quin pura extet. Quod autem ad disputationes inter Catholicos & Hæreticos attinet, utrum ea pars perii necne haud magni interest. Cæterum quod quæris utrum promulgatae erant per Ecclesias Formulæ verborum illæ, quibus sub Elizabetha continetur Hæresis, nullae promulgatae erant, ne ipsae quidem Literae Regiae publicatae fuerunt, nisi longo post tempore; adeo ut quid esset Haeresis, quid non, sciri a Reo non poterat antequam citaretur. Etsi enim propter Literas illas Regias, Haeresis declarari potuit, quicquid erat ita declaratum a praedictis Conciliis; potuit tamen per easdem non declarari. Negligentiam hanc Rectorum Ecclesiasticorum sub Elizabetha quod Literas illas Regias non citius publicaverint, reprehendit clarissimus illae Iurisconsultus Eduardus Cocus in tertio Libro Institutorum.
A. Nonne ipsum Symbolum in Liturgia Anglicana publicatum, Legis de Haeresi sufficiens erat promulgatio?
B. Ita, si in Lege id scriptum fuisset. Sed nulla ibi facta est mentio Symboli Niceni; neque indocti (neque aliqui fortasse Clerici) quid Symbolum illud cum Conciliis commune haberet, aut quomodo Decretum Constantini Lex Anglicana facta esset intellexerunt.
A. Quum Rectorum illorum, penes quos erat de Haeresi judicare, authoritas Lege sublata erat, anno (ut dicit) Caroli Primi decimo septimo, quomodo fieri potuit, ut authoritas Legibus de Haeresi quae extiterunt tempore Reginae Mariae non rediret?
B. Quia Lex de omni alia potestate Ecclesiastica, praeter Regiam abolenda, antè lata erat, quam potestas illa Rectorum Ecclesiasticorum erigeretur, itaque sublata illa Lege, Rectors illi authoritatem (praeter ordinariam illam excommunicandi) in puniendis Haereticis nullam habuere, neque habent hodie.
A. Haereticus ergo hodie alia poena praeter excommunicationem puniri non potest?
B. Etiam poenis iis, quae excommunicationem (virtute Legum Civilium) consequuntur. Citabitur enim ad Curiam Ecclesiasticam, ubi, nisi errorem suum ipse damnet, tradetur potestati seculari in carcerem conjiciendus, ibi mansurus, donec Haeresi suae renuntiet, penitentiamque egerit Legibus constitutam.
A. Qui sciri potest an vere renuntiaverit necne?
B. Omnino sciri non potest, praeterquam a Deo solo.
A. Nonne cogi potest Haeresim suam abjurare?
B. Non potest. Solebant quidem stante authoritate dictorum Rectorum Ecclesiasticorum examinari aliquando cum juramento de sententia ipsorum interna. Sed ea potestas una cum ipsa authoritate ablata est, ut iniqua; propterea, quod cogitationum vindicia ad solum videtur pertinere Deum, cogitationum inspectorem. Leges enim humanae in contumaciam tantum animadvertunt.
A. Nullane Hæreticorum poena constituitur in Evangelio?
B. Nulla, nisi quod fugiendi sunt, & communione Sanctorum (qui illo tempore de divitiis communibus alebantur) prohibendi. Nullam poenam sancitam invenio secularis. Neque excommunicationem reperio propter Hæresim, sed propter vitam, & scelera quibus Religio dedecorabatur. Contra autem, si ad doctrinam Christianam parabolæ Novi Testamenti adhibendæ sunt, puniri Hæreticum a Christiano homine poena civilis prohibitum puto. Matth. 13. v. 27, unde hæc Zizania? 28. dixit illis (Iesus) Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt illi, Vis colligamus ea. 29. Ille autem dixit, Non, ne fortè colligentes Zizania eradicetis una granum. 30. finite ambo simul crescere uique ad messum. Nonne manifestum hinc est, Zizania, id est Hæreses reservandas esse ad Iudicium ultimum? Quomodo ergo revellendæ sunt in hoc mundo morte vel exilio? Item 1 Cor. 3. 11, Fundamentum aliud ponere nemo potest, praeterquam quod Iesus est Christus. 12. Sin quis hunc fundamento superaedificaverit aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, foenum, culmum. 13. Vniscujusque opus manifesum est. 15. Si alicujus opus comburetur, damnum sustinebit, ipse autem salvabitur, ita tamen ut per ignem. Quid hoc, nisi quod qui fundamentum tenet hoc, Iesum esse Christum, id est, is, qui verè Christianus est, et si superaedificaverit lignum, foenum, culmum, id est, dogmata falsa, operam perdet, ipse tamen salvabitur. Sed quasi per ignem, id est, animo erroribus expurgatis. Etiam 2 Tim. 2.25, Ministrum Domini docere oportet eos qui se opponunt, in mititia, si forte Deus ipsis det resipiscientiam ut agnoscant veritatem. Nonne hoc contra eos est, qui Hæreticum bis citatum, nisi renunciet doctrinæ suæ, statim comburi faciunt, adiutumque homini Christiano ad misericordiam divinam, quantum in ipsis est, occludunt? Quibus locis Scripturæ Sacrae sententiam adde Theologorum omnium, neminem a Christo recipi, qui metu mortis ad illum cogitur.
A. Quomodo puniri solet Blasphemia?
B. Blasphemia si procedat ab animi sensu Atheismus est. Quis enim blasphemare Deum auderet quem esse, & curam rerum humanarum gerere existimaret. Sed id quod vulgo Blasphemia dicitur, nihil aliud est, praeter assestatum divinitatis in juramentis non necessariis abusum. Quod crimen definitur à Justiniano Novella 77, hoc modo: Blasphema sunt per Dei capillos, & caput, & his proxima, verba. Deinde poena constituitur supplicium ultimum.
A. Ejusmodi juramenta nullane Lege puniuntur apud nos?
B. Nescio. Quin tamen puniri ea posse censuris Ecclesiasticis non dubito. Nam & scandalum est Ecclesiae, & tertii praecepti Decalogi transgressio in primis audax. Iuramentum quodlibet non necessarium, Peccatum est non parvum, ortum habens ab eo, quod soleant homines mentiri. Itaque qui verum dixerit, videtque sibi creditum non esse, ne non serio dixisse videatur, jurat per quem, si jurare omnino necesse est, jurare debet, Deum. Horum impunitatem cum videant ingenia quaedam luxuriantia, Deum in membra dividentes more Anthropomorphitarum, per singula jurare coeperunt, nonnullam ex novitate juramentorum laudem aucupantes, atque inde verba illa, per Corpus, per Vngues, per Capillos, Blasphema simul & Hæzetica. Quomodo punienda sint viderit Ecclesia.
C A P V T I I I.
De quibusdam Objectionibus contra Leviathan.
A. Prodiit anno Domini 1651 Liber quidam Anglico Sermone scriptus, cui Titulus est Leviathan, cujus quattuor sunt partes, Prima de Natura hominis, & Legibus Naturalibus. Secunda de Natura Civitatis, & Iure Potestatis summae. Tertia de Republica Christiana. Quarta de Regno Tenebrarum. Insunt in singulis partibus Paradoxa quaedam tum Philosophica, tum Theologica; & ita multa contra Potestatem Romanorum Pontificum in alios Principes, ut facile appareat Authorem existimasse causam Belli Civilis quod eo tempore per Angliam, Scotiam, & Hyberniam gerebatur aliam non fuisse quam dissensionem, primò inter Ecclesiam Romanam & Anglicanam, deinde in Ecclesia Anglicana inter Pastores Episcopales & Presbyterianos, circa questiones Theologicas. Bellum illud Civile incepit in Scotia anno 1639, sed concessionibus quibusdam Regii (quarum una erat sublatio potestatis Episcopalis è Regno Scotiae) illico sopitum est; sed citò, instigantibus Presbyterianis Anglicis anno 1640 resuscitatum. Erat eo tempore Regimen Ecclesiasticum administratum virtute Literarum Regiarum per Episcopos. Sedebat etiam Parlamentum, totum ferè Presbyterianum. Factio enim Presbyterianae Factionem Episcopalem potentia & favore populi longè superabat. Itaque anno proximo coactus est Rex, quo Parlamentum placaret, Episcopos etiam à Regimine omni Ecclesiastico extraordinario removere. Quo facto, nulla amplius potestas remansit inter Anglos cognoscendi Hæreses, sed omnimodæ Sectæ apparuerunt scribentium & publicantium qualem quisque voluit Theologiam.
Iam Parisis degebant Author dicti libri, vulgata jam libertate scribendi utens. Et jura quidem Regis tum in Temporalibus tum in Spiritualibus egregie vindicavit. Cæterum dum hoc ex Scripturis Sacris conatur facere, in dogmata lapsus est inaudita, quæ à plerisque Theologis Hæresios & Atheismi accusata sunt.
B. Quænam sunt illa Dogmata?
A. Quid tibi videtur oratio hæc cap. 2. versus finem; Opinionem hominum de Spiritibus mortuorum ambulantibus, de industriâ (puto) traditam fuisse, aut non confutatam, ad sustentandam exsistimationem Exorcismorum, Signi Crucis, Aquæ benedictæ, aliæqueque artium Cleri.
B. Mihi quidem vera, prudens, & Christiana videbitur, nisi contrarium evincas ex Scriptura Sacra. Equidem lego Matth. 27. v. 52. Christo in Cruce moriente corpora mortua è Sepulchris excitata esse, non autem animas.
A. Deinde, cap. 4. sub initium negat substantias ullas esse incorporeas. Quid aliud est hoc quam negare Deum esse, vel affirmare Deum esse Corpus?
B. Affirmat quidem Deum esse Corpus. Sed ante eumidem affirmavit Tertullianus. Disputans enim contra Apellem, aliosque sui temporis hæreticos, qui Salvatorem nostrum Iesum Christum non Corpus, sed Phantasma esse docuerunt, dictum hoc universale pronuntiavit, Quicquid Corpus non est, non est Ens. Item contra Praxeam, Omnis Substantia est Corpus sui generis. Neque in ullo ex quatuor Conciliis primis generalibus doctrina hæc condemnata est. Ostende si potes vocem incorporeum vel immateriale in Scripturis. Ego vero ostendam tibi plenitudinem divinitatis habitare in Christo corporaliter, id est (ut exponit Athanasius) Dealter. Omnes sumus & movemur in Deo. Sunt verba Apostoli. Quantitatem autem habemus omnes. An quantum in esse potest in non quanto? Magnus est Deus, sed magnitudinem intelligere sine corpore impossibile est. Ne à Concilio Niceno quidem definitum est Deum esse incorporeum. Patres autem qui aderant (nescio an omnes) ita senserunt; & ipse Constantinus vocem illam Ομόναον, id est, coëssentialem ideo comprobavit, quod ex ea voce videretur illi sequi Deum esse incorporeum. Nihilominus vocem illam incorporeum, quæ non est in Scriptura Sacra, in Symbolum inferre noluerunt. Neque vero ex voce coëssentialis (quanquam Essentia corpus non sit) inferri potest Dei incorporeitas. Pater Davidis, & Filius Obedi, cum fuerit unus & idem Iesseus, erant coëssentiales; sequiturne inde Patrem Davidis & Iesseum suisse incorporeos? Præterea Patribus Concilii Niceni in animo erat condemnare per illud Symbolum non modo Arrianismum, sed etiam Haereses omnes, quae post mortem Domini in Ecclesiam irrepserant, quarum una erat Anthropomorphitarum, qui Deo corporis humani membra attribuerant, non autem condemnare eos, qui verum, realem & purum Spiritum, Corporeum esse cum Tertulliano scripsierant. Illi quidem, qui Deo puritatem tribuunt recte faciunt; est enim honorificum. Sed tenuitatem attribuere, quae gradus quidam est ad nihilitatem, periculosum est. Johannes Damascenus exponens Fidem Nicenam lib. 1, cap. 13: Divinorum nominum (inquit) alia negativa sunt, significantia id quod est supra substantiam, ut ἀνέστις (id est sine Essentia) ἀχείας, sine tempore, ἀναγκής, sine principio, non quod his inferior sit, sed quod supra hae omnia elatus sit. Deus enim in numero Entium non est, sed supra ea omnia. Vides J. Damascenum Philosophum Aristotelicum (ut videre est ex opere ejus Dialectico) eundemque Patrem Ecclesiae & Doctorem pium, dum metuit dicere cum Tertulliano Deum esse Corpus, & studet crassitudinem corpoream attenuando, quam (nescio quare) Deo indignam putat, in verba Athea incidit, dicens Deum ἀνέστις esse, & nihil eorum quae sunt.
A. Per ἀνέστις nihil ille (credo) significare voluit præter Increatum.
B. Fortasse. Quid autem opus erat; postquam paucis antè versibus de Attributo illo Increatum satis locutus esset, rursus idem dicere per nomen illud non ferendum ἀνέστις. Cum denique sciret Spiritum omnem utcunque tenuem, esse tamen Corpus. Quam Substantiam sive Ens reale potuit ille sibi singere, quod Substantia videretur esse Incorporea, præter Idola seu Phantasmata qualia videmus in speculis, in somno, in tenebris, & quae Paulus Apostolus dicit esse Nihil?
A. Tertio. Cap. 6, versus finem, Timor (inquit) Potentiarum Invisibilium, sive Potentiae illae sitae sint à timente, sive conceptae à Fabulis publicè permittis, Religio est. A non publicè permittis Superstitio est. Quando vero potentiae quae timentur vera sunt, vera Religio.
B. Idem hoc dicitur ab Ecclesiaste, Timor Domini est initium sapientiae; & à Psalmista, Stultus in corde suo dixit, Non est Deus.
A. Quartò. Cap. 16, Etiam Dei veri personam gerebat primo Moses cum regeret populum non suum, sed Dei, dicendo hoc dicit Dominus. Secundo Filius, qui venit in mundum ad reducendos Indicos, & inducendos omnes populos in regnum caeleste. Tertio Spiritus Sanctus qui missus est ad sanctificandum Dei populum.
B. Videtur Author voluisse hoc loco doctrinam explicare Trinitatis,
tis, quamquam Trinitatem non nominat. Pia voluntas, sed erronea est explicatio. Nam Mosem, quoniam is quoque aliquo modo gesit Personam Dei (ut faciunt omnes Reges Christiani): unam videtur facere Personam in Trinitate. Valde hoc negligentem. Si dixisset Deum in Persona propria creasse mundum; in Persona Filii redemisse genus humanum; in Persona Spiritus Sancti sanctificasse Ecclesiam, nihil aliud dixisset nisi quod est in Catechismo ab Ecclesia edito.
A. Sed idem repetit in pluribus locis.
B. Sed in unoquoque loco facile emendari potest. Vel si dixisset Deum in Persona propria constituisse sibi (ministrante Mose) Ecclesiam; in Persona Filii eandem redemisse; in Persona Spiritus Sancti eandem sanctificasse, non errasset.
A. Cap. 34. Negat probari posse ex Canone Veteris Testamenti, Angelos reales & permanentes substantias esse, sed Phantasmata supernaturalia; quae (quia illis Deus utitur ad voluntatem suam declrandam) appellantur Angeli.
B. Certum est Angelum nomen esse Officii, Spiritusque omnes propter diaphanitatem substantiae spiritualis invisibles esse, nisi eo sensu, quo videri dicuntur Phantasmata in Speculo, Somno, vel Tenebris. Itaque quoties aliquis dicitur in Scripturis Sacris vidisse Angelum, Visio illa non est Sensio humana quae fit per oculos, sed qualem habuit Iacob, cum videret Angelos ascendentes & descendentes per scalam, cum dormiret. Sadducæi negabant Angelos esse Substantias. Quare? Non quod non crederent Testamento Veteri, sed quia creationis Angelorum in Veteri Testamento nulla est mentio. Neque tamen à Iudæis excommunicati sunt. An etiam negat probari posse Angelos Substantias esse ex Testamento Novo?
A. Non negat; sed si sunt, probari inde posse dicit Substantias corporeas esse.
B. Hoc neque antiquis Patribus omnibus, neque Doctoribus omnibus Ecclesiarum Reformatarum Patadoxum est, neque ab Ecclesia Anglicana condemnatur.
A. Cap. 38. Animam humanam sua natura, id est ab ipsa creatione immortalem esse negat, sed gratia Dei praebentis Adamo & Evæ fructum Arboris Vitæ, dum non gustarent de fructu Arboris Scientiæ Boni & Mali. Quando autem præceptum Dei de esu fructus Arboris Scientiæ Boni & Mali transgresserant, tunc exclusi aditus ad Arborum Vitæ, sàti sunt mortales, & ipsi & eorum posteritas; morientesque mortui manserunt, donec per mortem Christi remissis peccatis, reviviscant ad vitam aeternam in Resurrectione mortuorum generali. Sed juxta hanc doctrinam animae mortuorum nullae omnino existent immortales impiorum, nec piorum ante diem Iudicii.
B. De hac re sententiam meam satis ampliter modo explicavi. Addo autem, quod non intelligo, quomodo contra Fidem Christianam peccare dicatur, is qui Vitam aeternam confitetur, sive eam Creationi, sive Redemptioni acceptam ferat. Neque quomodo contra doctrinam vel cultum Christianum esse possit, cum neque in Scriptura Sacra (quae doctrinam) neque in Liturgia (quae cultum Christianum continet) inveniatur usquam vox illa immortalis anima; sed vita aeterna per Christum frequentissime.
A. Eodem Capite, Regnum Dei post Resurrectionem futurum esse dicit in terra.
B. Ex suane Philosophia hoc dicit, an ex Scriptura Sacra?
A. Loca aliquot adducit ex Prophetis Isaia, Obadia, Ioële, mihi quidem non satis intellecta, & præterea id quod à S. Petro dicitur de conflagratione & renovatione hujus mundi.
B. Adde ergo illis, locum ex Apocalypsi manifestiorem, cap. 5. vers. 9, 10, 11. Animalia quattuor & centum & viginti quattuor Presbyteri coram Agno prociderunt habentes singuli Citharas & Phialas aureas plenas Thuriis, quae sunt Sanctorum Preces, & cantaverunt cantilenam novam, dicentes, Dignus es accipere Librum, & aperire sigilla ejus, quia occasus fuisti, & Redemisti nos Deo per sanguinem tuum, ab omni Tribu, & Lingua, & Populo, & Gente; & fecisti nos Deo nostro Reges & Sacerdotes, & Regnabitmus in Terra. Quid hoc clarius?
A. Eodem capite, punitionem Reproborum in Terra quoque fore dicit, nec aeternam.
B. Dubitandum non est, quin si Reprobi à Sanctis Militantibus destruendi sint, destruentur super terram; neque quidem aeternè, si verum sit morituros esse mortem secundam.
A. Cap. 39. Definit Ecclesiam hoc modo, Ecclesia est hominum numerus profientium Religionem Christianam, unitorum in Persona una Suprema, cujus jussu convenire debent, & sine cujus Authoritate convenire non debent. Ex qua Definitione sequitur, quod tempore Imperatorum Ethnicorum, neque Concilium Apostolorum, neque aliud Christianorum Concilium ante Nicenum, erat licitum.
B. Conventiones, id est Synodi fuere aliquot Christianorum sub Imperatoribus Ethnicis. Sed per Ecclesiam intelligit Synodum cum Authoritate decernendi, & cujus Decretis non obtemperare injustum erat. Tales autem Synodi sine summa Potestate existere non possunt.
A. Cap. 43. Ubi dicitur (Iohan. 1. 1. & 14.) Verbum erat apud Deum, & Verbum factum est Caro; Verbum dicit idem significare quod Promissio, & Promissionem idem quod Res promissa, id est Iesum Christum, ut Psalm. 105. 19, & Genes. 40. 13. aliisque locis similibus.
B. Quidni? Nam vocem hanc Verbum, an rem Verbo significatam, Carnem factam esse putas? Quid significant illa verba ejusdem Apostoli Apocal. 13. 8: Agnus occisus a fundatione mundi? Potuitne occidi antequam incarnaretur? Nonne sequitur inde, tum Incarnationem tum Passionem Domini, quae in tempore erant, sussile tamen a fundatione mundi? Qui potest hoc esse aliter, quam in Decreto aeterno Patris? Quod Decretum, quid aliud est, quam res Decreta? Nonne eodem modo etiam Spiritus Sanctus dicitur (Luc. 24. 43.) Promissio Patris? Ego (dicit Christus) mittam in vos Promissionem Patris mei.
A. Cap. 42. Ad quaestionem, Quid si quis Fidelis a Principe suo legitimo jubeatur negare Christum? Responset licitum esse obediere, exemplo Naamani Syri, cui dictum est a Propheta, Vade in Pace. Quae verba non mihi videntur Permissio, sed formula valedictionis.
B. Ita fortasse, si aliquid aliud illi vel approbando vel improbando respondisset; at in hoc loco aliter quam pro Permissione intelligi non possunt. Scis permultos sussile Christianos, paulò ante Synodum Nicenam, bonos quidem, sed non fortissimos, qui morte & tormentis ostentatis, Fidei Christianae renuntiaverunt. Quas putas poenas in tales statuisse Nicenam illam Synodum generalem? In Canonibus illius Synodi decimus nonus est, quo statuitur cos, qui citra tormenta & periculum id facerent, redire debere ad Catechumenos. At de illis, qui negarent intentata morte nihil statuitur. Non tamen nego quin in Apostolo vel in Discipulo, qui doctrinam Christi praedicare inter Christi hostes in se receperat, Peccatum id esset, & in Petro magnum, sed infirmitatis, & a Christo facile condonatum.
A. Eodem capite affirmat licitum esse Regibus Christianis administrare Sacramenta.
B. Omnes serè Ministri Ecclesiae Anglicanae anno primo Reginæ Elizabethæ idem senserunt cum illo. Simul enim ac Regina Suprematum Ecclesiae sibi vendicasset, emisit Mandata quaedam, per omnes Dioceceses, quae Mandata appellavit Injunctiones. Quarum una erat, ut Clerici omnes cum Iuramento recognoscerent Ecclesiae Suprematum jure pertinere ad Reginam & Successores suos. Multi autem erant, qui jurare noluerunt, hanc (ut ipsi dicebant) ob causam, quod eo concessio, unà conceditur Reginam si velit posse administrare Sacramenta. Manifestum hinc est, Clerum illum credidisse, in quocunque resideret Ecclesiae Suprematus, eidem quoque licere quoties vult, ea omnia administrare, quae à Sacerdotibus administrari solent. Cæterum ad tollendum scrupulum hunc rescriptit Regina, nunquam sibi in animo fuisse aliam sibi administrationem aut Potestatem assumere, quàm qua usi sunt Pater ejus Henricus & frater Eduardus. Atque hoc rescripto nec Successoribus suis Masculis Potestatem illam derogavit, nec sibi arrogavit; sciens prohibitum esse foeminis loqui in Ecclesiis.
A. Caput 43 totum in eo consumitur, ut probet peccatori poenitenti Fidem aliam ad Salutem necessariam non esse quam quae continetur in hoc uno Articulo Iesum esse Christum.
B. In illo Articulo multa continentur, ut Iesum esse Filium Dei, Regem Iudæorum, Restauratorem Regni Dei. Etiam Scopus Evangelii alius non est, ut testatur Iohannes Apostolus Cap. 20, vers. 31, quàm ut sciamus Iesum esse Christum Filium Dei viventis. Præterea dicit idem Apostolus 1 Iohan. 4.2, Omnis Spiritus qui confitetur Iesum esse Christum & venisse in Carne, ex Deo est. Multa item alia loca sunt in Testamento novo hujus similia.
A. Sed contra est quod legitur in fine Symboli Athanasii, nempe hoc, Hæc est Fides Catholica, quam nisi quis pro certo credat salvari non potest.
B. Tune Sacrae Scripturae, & verbis Apostoli oppones verba Athanasii? Cujus Symbolum recipitur quidem ab Ecclesia, ut Expositio vel Paraphrasis Symboli Niceni, sed hæc verba Athanasii nulla est pars illius Symboli.
A. Sunt & alia Paradoxa non pauca in eodem libro, sed quia minoris sunt quam ut illis nunc immoraremur non proferam.
B. Ut libet. Sed in his quae protulisti nihil invenio contra Fidem Ecclesiae nostræ, quamquam non pauca doctrinam Theologorum privatorum superantia.
FINIS.
Notas do Processador
INDEX CAPITVM.
PARS PRIMA.
DE HOMINE.
Cap. Introductio.
I. DE Sensu. Pag. 3
II. De Imaginatione. 4
III. De Consequentia sive Serie Imaginationum. 9
IV. De Sermone. 13
V. De Ratione & Scientia. 20
VI. De Principiis internis, Motus Voluntarii, que vulgo vocantur Passiones. 25
VII. De Discursu animi Determinationibus. 32
VIII. De Virtutibus Intellectus. 34
IX. De Scientiarum distributione. 42
X. De Potentia, Dignitate, & Honore. 43
XI. De Varietate Morum. 49
XII. De Religione. 54
XIII. De Conditione Generis Humani, quatenus ad Felicitatem Vitae presentis attinet. 63
XIV. De Duabus primis Legibus Naturalibus. 66
XV. De Legibus Naturae alius. 72
XVI. De Personis & Authoribus. 79
PARS SECUNDA.
DECIVITATE.
XVII. DE Causa, Generatione, & Definitione Civitatis. 83
XVIII. De Iure habentium Summam Potestatem in Civitate per Institutionem. 86
XIX. De Generibus Civitatum per Institutionem, & de Successione ad Summam Potestatem. 92
XX. De Dominio Paterno & Despotico. 98
XXI. De Libertate Civium. 103
XXII. De Systematibus Civium. 111
XXIII. De Potestatis Summae Ministris Publicis. 119
XXIV. De
XXIV. De Civitatis Facultate Nutritiva & Generativa. 121
XXV. De Consilio. 124
XXVI. De Legibus Civilibus. 128
XXVII. De Criminibus, Excusationibus, & Extenuationibus. 137
XXVIII. De Poenis & Praemiis. 146
XXIX. De iis rebus qua Civitatem labefacant. 151
XXX. De Officio Summi Imperii. 157
XXXI. De Regno Dei Naturali. 166
PARS TERTIA.
DE CIVITATE CHRISTIANA.
XXXII. De Politicis Christianae Principiis. 173
XXXIII. De Numero, Antiquitate, Scopo, Authoritate, & Interpretibus Librorum Sacrorum. 176
XXXIV. De Significatione quam habent in Scripturis Sacris Vocabula Spiritus, Angelus, Inspiratio. 182
XXXV. De significatione in Scripturis Sacris Vocabulorum, Regnum Dei, Sanctum, Sacrum, & Sacramentum. 190
XXXVI. De Verbo Dei, & Prophetis. 194
XXXVII. De Miraculis, & eorum usu. 203
XXXVIII. De Significatione quam habent in Scripturis Sacris Vocabula Vita Aeterna, Infernum, Salvatio, Mundus Venturus, & Redemptio. 208
XXXIX. De significatione quam habet in Scripturis Sacris, Vocabulum Ecclesia. 217
XL. De Jure Regni Dei in Abrahamo, Mose, Summis Sacerdotibus, & Regibus Indae. 219
XLI. De Servatoris nostri benedicti Officio. 226
XLII. De Potestate Ecclesiastica. 231
XLIII. De iis quae ad Receptionem in Regnum Coelorum sunt necessaria. 279
PARS QUARTA.
DE REGNO TENEBRARVM.
XLIV. De Tenebris Spiritualibus à non recta Interpretatione Scripturarum. 289
XLV. De Demonologia, alisque Reliquiis Religionum Ethnicarum. 305
XLVI. De
XLVI. De Tenebris à vana Philosophia, & Traditionibus fabulosis. 314
XLVII. De Lucro ab hujusmodi Tenebris quid sit & quibus accrescat. 323
APPENDIX.
Continens tria Capita.
Primum, de Symbolo Niceno. 328
Secundum, De Haereti. 346
Tertium, De quibusdam Objectionibus contra Leviathan. 359
FINIS.
Ὁ Διαφορεύς παρῆν.