[1]: Materiam ejus, & Artificem, id est Hominem.
[2]: Quo modo, & quibus Pactis factus est; quae Iura, quae Potestas sive Authoritas ejus est; & in quo residet Potestas summa.
[3]: Quid est Civitas Christiana.
[4]: Quid est Regnum Tenebrarum.
[5]: Ut primo, cum nomina Corporum indant Accidentibus, vel nomina Accidentium Corporibus; quemadmodum faciunt qui dicunt, Fidem esse infusam, vel Inspiratam; cum nihil neque fusile, sit neque spirabile praeter corpus; & quemadmodum faciunt illi qui extensionem dicunt esse Corpus, & Phantasma esse Spiritum, &c.
[6]: Secundo, quando nomina Accidentium quae sunt in corporibus extra nos, Accidentibus tribuunt corporum nostrorum. Quod faciunt qui dicunt colorem esse in Obiecto; sonum esse in Aire, &c.
[7]: Tertio, cum Corporum nomina nominibus tribuunt vel orationibus; ut qui dicunt esse res universales, vel animal esse genus.