Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 98

[98] quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me[683] abessent aliquot[684] dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me[685] transisse cognovit—audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem[686], quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint[687], obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est.