Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 97

[97] [cap.41] cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone ⟨ad⟩[677] Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi[678]; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius[679] exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius[680] ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris[681] et utriusque filiorum manibus in navi[682] tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.