Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 99

[99] O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in[688] me incidit, cum[689] complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae[690] ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret[691] sed, si[692] acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet[693].