[68] [cap.28] nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. sed etiam ei[476] quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio debere[477] dicebant. verum fac me multis debere et in eis[478] Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc[479] nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, is[480] retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in[481] eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset.