[67] eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti[467] cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius[468] egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum.
sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit[469] nisi sorte[470], lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate[471], valuit observandis[472] amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis[473], petivit, ea[474] est usus ratione vitae[475] qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.