Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 66

[66] sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam[454] si mihi tum essent omnes gratulati[455]. nam postea quam sensi populi Romani[456] auris hebetiores, oculos autem esse[457] acris atque acutos[458], destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum[459]; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. ecquid[460] ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam[461] otiosum? nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis[462] et feriis[463], ne omnino umquam essem otiosus. etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum[464] semper magnificum et praeclarum putavi, “clarorum virorum[465] atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.” itaque[466] si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda.