Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 69

[69] quaeris a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest[482] esse iucundius, amplius quam quod[483] pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum[484] per hunc me eis[485] conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder.

Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem[486] sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque[487] Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli[488] Calidius. [cap.29] de Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum[489] suum et familiae[490] nobilissimae dicere[491].