Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 58

[58] [cap.24] sed venio iam[392] ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute[393] ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in quo, Cassi, si ita tibi[394] respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis[395] narraret, praesertim mortuo Congo[396], non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum[397] audisse confitear[398]. et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de ipso me[399] fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt.