Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 59

[59] quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset[400] familia consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen[401] honorum aditus numquam illi[402] faciliores optavi quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta aetas non est gravis[403]—quae rex[404] ille a Iove ortus suis praecepit[405] filiis:

vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis.
id quod multi invideant[406]—

nostis[407] cetera[408]. nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non[409] ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad[410] laudem excitaret?