[57] multi amici accusatoris[384], non nulli etiam nostri iniqui[385], multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius[386] dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut[387] neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit[388] eius modi ut non exstet auctor, qui audierit ⟨autem⟩[389] aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris “audivi[390]” ne quid innocenti reo[391] noceat oramus.