Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 56

[56] quibuscum me, iudices, pugnantem more meo[379] pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere[380] quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt[381] illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae[382] remittere debeatis. illud unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni[383] fortunas innocentium subiciendas putetis.