Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 55

[55] [cap.23] illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re[371] recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis[372]. atque[373] is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum[374] graviter querebatur. qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non[375] eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti?

sed neque tu haec exhibes[376] neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum[377] omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum[378] suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur.