Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 54

[54] et ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio[361], Teretinam ⟨a⟩[362] Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum venirent. quam convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam[363] tum coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? etenim verebantur, credo, angustias. quasi res in contentionem aut in discrimen aliquod posset[364] venire. sed tamen tu A. Plotium[365], virum ornatissimum, in idem crimen vocando[366] indicas[367] eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. nam quod questus es pluris te[368] testis habere de Voltinia quam quot[369] in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis te producere[370] qui, quia nummos acceperint, te praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.