Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 45

[45] neque vero[296] tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent[297]. haec enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae[298] tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie[299] esse volumus[300] quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium[301], discriptio[302] populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim[303] ac dolorem excitarent[304]. haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis[305] armis uti quae tibi[306] lex dabat noluisse. tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus.