Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 44

[44] [cap.18] neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod ⟨non⟩[288] eas tribus quibus erat[289] hic maxime notus[290] edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres[291]? sequestremne Plancium? respuerent[292] aures, nemo agnosceret, repudiarent[293]. an gratiosum? illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri[294] voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni[295] qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent;