[46] hanc tu rationem[307] cum fugeris cumque[308] eos[309] iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum[310] scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc[311] oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare? [cap.19] ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint[312], accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum.