Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 37

[37] quid? huiusce[248] rei tandem[249] obscura causa est, an et agitata tum[250] cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime[251] a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus? hoc igitur sensimus: “cuiuscumque tribus largitor esset, et[252] per hanc[253] consensionem quae magis[254] honeste quam vere[255] sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum[256] maxime eis[257] hominibus qui eius tribus essent esse notum.” ita putavit senatus, cum reo tribus ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici sed tamen, si vel[258] sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta tribus ederetur, vix recusandum.