[36] [cap.15] sed aliquando veniamus ad causam. in qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges[242] complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus[243]. quod genus iudicum[244] si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria[245], non intellego quam ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem[246] fieri voluerit iudicum[247] alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit.