Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 38

[38] [cap.16] tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu tribus venditorem[259] et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. at Voltiniam; libet[260] enim tibi nescio quid etiam[261] de illa tribu criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina[262], quid cum Clustumina[263]? nam Maeciam[264], non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti.