[26] etenim si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis[161] honori fuisset, ei meas praesentis[162] preces non putas profuisse? an Minturnenses coloni, quod C. Marium e[163] civili ferro[164] atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque[165] recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat[166] votis, ominibus lacrimisque[167] prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum[168] vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem[169] reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?