[27] [cap.11] vitia me hercule Cn. Planci res eae[170] de quibus dixi tegere[171] potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est[172] enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et[173] sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus[174] est ut et contuberni necessitudo et adulescentis[175] modestissimi pudor postulabat, quod[176], si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi[177] et virtute[178] et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis[179] et propinquitatis[180] et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis[181] amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui[182] cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se[183] probatum sperare debet[184]. in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem[185] hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.