[25] nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam ut[155] omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa[156] semper est gratiosissima quae est[157] officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim[158] ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae[159]. non potentia mea sed causa rogationis fuit[160] gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit.