Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 22

[22] [cap.9] omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem[136], non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa[137], non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus[138], nemo Casinas[139], nemo Aquinas. tractus[140] ille celeberrimus Venafranus, Allifanus[141], tota denique ea nostra ita[142] aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione[143] ⟨et⟩[144] testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate.