Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 21

[21] deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic[131] ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii[132]—nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit— quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non ⟨modo⟩[133] enim tribum Teretinam[134], de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. nam[135] municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.