Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 20

[20] quid ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam[122] montesque faverunt[123]. num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo[124], num de tot Fulviis[125] gloriari? verbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem[126] incideris[127], etiam si nolis, erit tamen[128] tibi fortasse etiam[129] de nobis aliquid, sed certe[130] de C. Mario audiendum. primum igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt.