Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 19

[19] [cap.8] tu es e[115] municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt[116] plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia[117] —tot[118] ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi? primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est municipium consularibus, nam malivolos non esse certo[119] scio—numquam intellexi vehementius suorum[120] honore[121] laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia.