[23] ergo ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana[145] vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur[146]. adiungamus[147], si vis, id quod tu huic obesse etiam[148] putas, patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur.