Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 147

[147] sed haec di immortales, qui me suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices, commiserunt. vos hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborum[549] reprimere potestis, vos his civibus uti optimis, vos me reficere et renovare rem publicam. qua re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis.

Ὁ Διαφορεύς παρῆν