Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 146

[146] si hoc non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. an ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt? non ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem videbit, nec, quotienscumque me viderit, ingemescet[546] ac pestem suam ac patris sui se[547] dicet videre. ego vero hos[548] in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordidatos videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.