[125] primum [356] hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse — si enim haec audientur[357] ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur — verum ego hoc[358] quaero: qui potuerunt[359] ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia — non enim novi nec scio — verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt?