Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 126

[126] scriptum enim ita dicunt esse: VT AVT[360] EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt[361], in summo otio rediens a cena Romae occisus est. si[362] lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem constat contra omnis non modo[363] veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.