[124] [cap.43] venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit[352]; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. si enim taceo, vel maximam partem[353] relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se[354] putent. tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est. bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus[355].