[101] facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum[276] esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! o gravitatem dignam exspectatione! o vitam[277] honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius[278] testimonium vestrum ius iurandum accommodetis! profecto non tam perspicue nos istorum[279] maleficia videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.