Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 100

[100] audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eius[273] palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei[274] deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit. quae [275], si prodierit atque adeo cum prodierit — scio enim proditurum esse — audiet. veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum