Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 102

[102] [cap.36] alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeo[280] magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non[281] quod fecerit vindicandum sit. itaque [282] more maiorum comparatum est ut[283] in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non dicerent.