[95] [cap.40] nunc venio ad illud extremum in quo[663] dixisti, dum[664] Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem[665] facere e cloaca[666] lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est ex meis[667] temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio[668], quocum me uno vel maxime cum vetustas tum[669] amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa[670] sociarat.