[94] an, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego aliquando probavi[657], sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta[658] nobis ⟨et⟩[659] litterae[660] prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas[661]. quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu[662] in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.