Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 91

[91] nam quod te esse[644] in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare. [cap.38] nam si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me praebeo, nonne[645] desino incurrere in crimen hominis nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando[646] sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salutem cum[647] meam tum meorum, certe non modo non sum reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id ne facerem rogarent.