Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 90

[90] [cap.37] mortem me timuisse dicis. ego vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae vellem. nam qui pro re publica vitam ediderunt[637]—licet me desipere dicatis—numquam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi. ego vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium salutis suae perdidisset. quin etiam si me vis aliqua morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendo[638] fuisset senatus populusque Romanus. an, si umquam vitae cupiditas in me[639] fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem[640]? quae, si xx quiessem dies[641][642], in aliorum vigiliam[643] consulum recidissent. quam ob rem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.