Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 84

[84] “Rhodi[595] enim,” inquit[596], “ego[597] non fui”—me volt fuisse—“sed fui,” inquit—putabam in Vaccaeis[598] dicturum—“bis in Bithynia.” si locus habet reprehensionis ansam[599] aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu[600] in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod nimium multos defenderem[601], utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra diligentia, qui[602] causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil[603] possumus.