[83] [cap.34] sed haec[588] nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos[589] causam conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id[590] praedixeris; sine tensis autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse[591] ut miserabiliores epilogos possem dicere. non[592] vobis videtur[593] cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori discipulo[594] disputare?