[8] sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui[26] praeteritus non est[27]. nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod[28] multo etiam minus esset[29] ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius[30] exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis[31]. itaque iam[32] quoniam[33] qua nolui[34] ianua sum[35] ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam[36] esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum[37] in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego[38] ulla contumelia coner attingere.