Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 7

[7] quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur[24], non eis ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes[25] in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio.