Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 75

[75] [cap.31] atque etiam clamitas, Laterensis: “quo usque ista dicis? nihil in Cispio[528] profecisti; obsoletae[529] iam sunt preces tuae.” de Cispio mihi[530] igitur[531] obicies, quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram[532], te eodem auctore defendi? et ei dices “quo usque?” quem negas, quod pro Cispio contenderim, impetrare potuisse? nam istius verbi “quo usque” haec poterat[533] esse invidia: “datus est tibi ille, condonatus est[534] ille; non facis finem; ferre non possumus.” ei quidem qui pro[535] uno laborarit ⟨et⟩ id ipsum[536] non obtinuerit dici “quo usque?” inridentis magis est quam reprehendentis[537]; nisi forte ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos vixi, is in[538] causis patronus, is in re publica civis et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus debeam umquam impetrare.