Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 74

[74] nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa testis[516] oratio quae est a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset[517] quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae[518] duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur[519] oratio, quae propter rei[520] magnitudinem dicta de scripto[521] est; in qua ego homo astutus ei me dedebam[522] cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti[523] servitutem[524] astringebam[525] testimonio sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar[526] ad tempus aut eo[527] genere uti litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.