Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 52

[52] sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor[348] C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus[349] esse. quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum[350] tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. ⟨detractum⟩[351] dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. [cap.22] noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius[352] petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo adulescens quid de summa re[353] publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat.