[49] [cap.20] sed cur[329] sic ago? quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium[330], ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiam[331], daretur spatium comparandi. vocatae tribus, latum suffragium, diribitae[332] ⟨tabellae⟩[333]. longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ain[334] tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis[335] ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint[336] praerogativa?