Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 48

[48] sic enim tecum ago. quam tibi commodum est[317], unam tribum[318] delige; tu doce[319], id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem[320] tulerit docebo. estne haec vera contentio? placetne sic agi? num[321] possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector[322], posco atque adeo flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris[323], vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque[324] erit haec alia ratio Plancio ac tibi[325], Laterensis[326]. nam ut quas tribus tu tulisti, si iam[327] ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque[328] tribus rationem poposceris redditurum.